monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 5
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 3, IV. Quid circulus in superiori igne apparens significet tam totum firmamentum cingens, quam ventum superiora perflantem et planetarum cursum regradendo temperantem emittens. <<<     >>> VI. Quid significet quod secundum diversam qualitatem ventorum et aeris invicem in se concurrentium humores qui sunt in homine commoti permutentur.

V. Verba Habacuc prophetae ad eamdem significationem declarandam apposita et expositio eorum. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 'Dominus Deus fortitudo mea, et ponet pedes hlw17.225 v meos quasi cervorum, et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem.' Quod sic intellectui patet: Deus qui me creavit, et ut Dominus, potestatem super me habet, fortitudo mea est, quoniam sine ipso nihil boni facere valeo, quia per ipsum vitalem spiritum quo vivo et moveor habeo, et quo omnia itinera mea cognosco.
2 Unde et idem Deus et Dominus cum ipse veraciter invocavero, ponet gressus meos in velocitatem mandatorum suorum, quemadmodum cervus properat cum fontem desiderat, atque hoc modo super altitudinem illam, quae in praeceptis eius mihi ostensa et iniuncta est, deducet me terrenas concupiscentias in victoria fortitudinis mihi substernens, ita ut laudes indefessas ipsi referam, cum ad beatitudinem coelestium pervenero.
3 Nam ut sol in firmamento coeli positus terrenae creaturae dominatur, nec aliquid eum obruere valet, sic etiam nec quilibet fidelis, cor et animum suum in Deo figens ab ipso evelli poterit.
4 Et quoniam in ipso fixus est, omnia terrena veraciter despicit, quapropter et nullus in ipso scandalizatur.
5 In nullo enim strepitu timore mortis movetur, nec in ullo labore tempus ipsius lamentabile esse cognoscitur, nec in speluncis latronum, id est in doloso odio invenitur, in quo homo multoties decipitur, nec etiam in turbine instabilitatis ambulat, secundum instabiles mores hominum qui Creatorem suum non inspiciunt, opera sua secundum libertatem voluntatis suae perficientes.
6 Unde et cancro retro incedenti et turbini qui herbas arefacit assimilatur.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik