monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1 > 4
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 3, III. Quid significet quod itidem ventus australis, sed et septentrionalis diversis anni solsticiis, alter ab austro in septentrionem attollat, alter a septentrione in austrum paulatim deprimat. <<<     >>> V. Verba Habacuc prophetae ad eamdem significationem declarandam apposita et expositio eorum.

IV. Quid circulus in superiori igne apparens significet tam totum firmamentum cingens, quam ventum superiora perflantem et planetarum cursum regradendo temperantem emittens.

1 Sed et vides quod in superiori igne circulus appareat, qui totum firmamentum ubique circumcingit, de quo ventus egrediens septem planetas ab occidente ad orientem contra circumvolutionem firmamenti ire compellit, quoniam in divina potentia integritas sanctitatis est, quem interiorem spiritum hominis ex omni parte munit, qui se Deo coniungit.
2 Unde et de ipsa exspiratio veniens, mystica sancti Spiritus dona illum ubi in taedio torpescere incipit, tangere facit quatenus a torpore se excutiat, et ad iustitiam strenue exsurgat; quod tamen multoties grave spiritui hominis est, quia corpus, in quo per divinam dispositionem positus manet ut sibi obediat, vix interdum perducere potest, quoniam illi saepius tanquam habitaculo suo in carnalibus desideriis consentit, sicque exspiratio donorum Dei multoties voluntati hominis resistit.
3 Et istae sicut caeteri praefati venti in mundum flatus suos non emittit, sed tantum cursum planetarum, ut praedictum est, temperat, quia praemonstrata exspiratio ex integritate sanctitatis procedens, sicut caeterae virtutes quae hominem saeculo deditum a malo ad bonum convertunt, se non manifestat, quoniam cum homo per donum Dei bona facere incipit, nondum in plenitudine sanctitatis perfectus existit; sed tandem cum ad perfectionem eorum veraciter pervenerit, exspiratio sanctitatis in plenis et perfectis sancti Spiritus donis ipsum tenet, nec hac, nec illac eum vacillare permittit.
4 Nam ut columna sanctitatis inferius supra Christum fundata, superius ad coelestia erigitur, sic in Christo eum tenente, super quem septem bona sancti Spiritus requieverunt, tempestatibus variarum tentationum quassatus ruere non poterit, dicetque quemadmodum, me inspirante, per Habacuc scriptum est.

hlw17.455