monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 3
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 3, II. Quod omnes creaturae non minus in anima quam in corpore utilitati deserviant, et quid significet quod venti orientalis et australis cum collateralibus suis firmamentum ab oriente in occidentem circumvolvere conspiciantur. <<<     >>> IV. Quid circulus in superiori igne apparens significet tam totum firmamentum cingens, quam ventum superiora perflantem et planetarum cursum regradendo temperantem emittens.

III. Quid significet quod itidem ventus australis, sed et septentrionalis diversis anni solsticiis, alter ab austro in septentrionem attollat, alter a septentrione in austrum paulatim deprimat.

1 Vides quoque quod a die illo quo dies prolongari incipiunt, praefatus australis ventus cum collateralibus suis idem firmamentum in australi plaga sursum versus septentrionem usque in diem quo usque ultra non prolongantur, quasi fulciendo paulatim attollat, quia cum in luce veritatis bona opera per fidelem hominem extenduntur, ab igne iustitiae exspiratio rectitudinis cum aliis virtutibus veniens, interiorem spiritum ipsius in ardente iustitia, sursum contra concupiscentiam carnis, quamplurimis tentationibus attritum et probatum, usque ad bonam fidem erigendo, bene et ordinate attollit.
2 Quod autem ab eodem die quo dies abreviari incipiunt, septentrionalis ventus cum collateralibus suis claritatem solis abhorrens, ipsum firmamentum a septentrione ad austrum repellendo paulatim deprimit, usque dum auster illud iterum ad longitudinem dierum erigere incipiat, hoc est quod cum hominem in bonis operibus taedium et tarditas apprehendendo in fatigationem duxerunt, tribulatio etiam corporalis, qua se idem homo diabolicae persuasioni resistens, multis modis prius afflixerat, et claritatem eorumdem operum taedio affectus neglexerat, spiritum illius contrariis cogitationibus interius tangit, ipsique immittit, quatenus se in his afflictionibus contineat, rigoremque, quem in eis habuit, deponat, quoniam gratia Dei velut in austro benigne et clementer ipsi peccata sua indulgeat, sicque illum paulatim decipit, quosque ignis donorum Dei haec recte diiudicans, spiritum ipsius in carne hoc modo certamen, iterum ad pristinum vigorem virtutum reducat.

hlw17.455