monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 22
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XXI. Quare et haec sicut superiora capita ad hominis imaginem spiramina sua dirigant, et moralis horum intellectus. <<<     >>> XXIII. Quare principalis ventus australis in dextera parte eiusdem imaginis velut leonis in circulo lucidi ignis ostendatur; cur etiam duo collaterales venti eius alter in serpentis, alter in figura capitis agni conspiciatur.

XXII. Verba Isaiae ad idem pertinentia, et quomodo accipi debeant. SHOW APPARATUS

1 'Auferam sepem eius, et erit in direptionem, diruam maceriam eius, et erit in conculcationem, et ponam eam desertam.

2 Non putabitur, et non fodietur, et ascendent super eam vepres et spinae, et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem.' Quod sic intellectui patet: Omnis qui in Deum non confidit, nec attendit quomodo a Deo creatus sit, sed eum reprehendit tanquam in peccatis ipsius culpabilis sit, et quasi recta itinera in eo non constituerit, nec vult aspicere ortum et occasum solis et lunae ac stellarum, quas Deus in coelum posuit, nec ventum cum aere, nec terram cum aquis, et caeteris creaturis, quae omnia Deus propter hominem creavit, quatenus in omnibus his cognosceret ad quantum honorem creatus esset, me qui sine initio, et sine fine sum contemnit, atque omnem creaturam destruit, nec illam, nec seipsum perfecte cognoscit.

3 Unde et ego auferam defensionem eius, quoniam alium adiutorem non habet, et alieni a vita eum diripient, diruam quoque minutionem ipsius, et a daemonibus conteretur, et sic a bonis angelis deseretur.

4 Nam omnis connexio concupiscentiarum illius auferetur, et canibus bestiisque distribuetur, quia minus quam animalia me cognovit, cum illa ut creata sunt faciant, quapropter etiam ut stercus conculcabitur, atque ab omni beatitudine deseretur.

5 Sed et in numerum filiorum Dei non ponetur, nec sarculo fidei de peccatis suis evertetur, quia illum imitatus est, qui similitudinem Dei habere voluit, qui a nullo processit, et sine fine est.

6 Et ideo quoque per superbiam insurgunt in eo dissensiones et irae, furores, qui eum omnino ab omni gloria supernae haereditatis scindunt, atque hoc modo Spiritus sancti rore et gratia carens, in tantam ariditatem vertitur, ut nullum fructum bonorum operum praeferat.

7 Sed ut homo a Deo quaerit, quatenus horrida potestas sedetur, et ea quae sibi necessaria sunt concedantur, sic etiam a Deo postulet, ut mala scientia in ipso superetur

hlw17.437