monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 21
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XX. Quare principalis ventus occidentalis in effigie capitis lupi sub pedibus supradictae imaginis in circulo aquosi aeris appareat; cur etiam duo collaterales venti, alter in cervi, alter in forma capitis cancri demonstrentur. <<<     >>> XXII. Verba Isaiae ad idem pertinentia, et quomodo accipi debeant.

XXI. Quare et haec sicut superiora capita ad hominis imaginem spiramina sua dirigant, et moralis horum intellectus. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Ipsaque in rotam praemonstratam, et ad imaginem hominis in ea stantem spiramina sua mittunt, ita ut iidem venti mundum et hominem omniaque quae in mundo sunt viribus et officiis suis retineant.
2 Itaque cum quilibet fideles caduca terrenarum cupiditatum iustis exemplis quasi sub pedibus suis bona operando conculcant, quasi de aquoso aere ex ipsis sanctis operibus ut lupus infernales poenae denudatae prodeunt, quia cum illi peccare desistunt, ad viam rectitudinis tendentes, infernales poenas, quae animas devorant se pertimuisse demonstrant.
3 Quae cum quasi flatum scilicet contritionem in corde hominum ex ore suo quod est a voracitate sua perducunt, quoniam fideles illas abhorrent, eadem contritio quamvis homo prospere in actibus suis incedat, secundum Deum se prolongans, in plenitudine perfectionis quae inter infernales poenas et corporalem tribulationem est, formam capitis cervi, id est fidei accipit, ex cuius etiam ore, id est virtute, alius flatus videlicet sanctitas veniens, in eadem perfectione permanet.
4 Cum enim homo infernales poenas timet, corpus suum variis tribulationibus miseriarum tamdiu multoties conterit, quousque ad perfectionem illam pertingat, in qua totus in fide ardeat, credens quod Deus eum ab infernalibus poenis eripiat, sicque sanctitas in eo surgit, cum saecularia opera abiiciens spiritalibus se totum immergit.
5 Cum vero a sinistra adversitate voracitatis praedictarum infernalium poenarum homo permissione Dei quamplurimis calamitatibus corporaliter castigatur, contritio quoque in cor illius ascendit, et cum se nullam prosperitatem praesentis vitae habere considerat, se ab inde extendens, et sic ad plenitudinem perfectionis quae inter infernales poenas et iudicium Dei est pertingens, in caput cancri, videlicet fiduciae, quae nunc spem nunc dubium habet, surgit, quia homo opera sua in Deum ponens, modo remissionem delictorum suorum se obtinuisse sperat, modo dubitat, sed tandem de fiducia alius flatus qui constantiam designat exiens, illum ad perfectionem hanc virtutum perducit, ut deinceps de bonitate Dei nihil haesitet.

6 Tenore autem quo asserhlw17.216 rtiones istae a se discretae sunt illo etiam et efficacia operationum ipsarum protelatur, quoniam infernales poenae, quamvis metuendae sint, cum homo propter timorem illarum se in contritione affligit, fidem tamen cum sanctitate, fiduciam quoque cum constantia robustiores reddunt, ita ut cum infernus timetur, homo in omnibus cautior iudicetur.

7 Et hae omnes visionem Dei, qui cuncta comprehendit, inspicientes, hominem etiam ut voluntatem Dei perficiat, virtute virium suarum impellunt.

8 Nam infernales poenae, ut Deus timeatur, faciunt, quia cum homo poenas veraciter timet, peccare desistit, atque cum bona exempla in aliis hominibus videt, plurimas indignationes in semetipso multoties suffert, ita ut cum illas patienter portat, in omnibus operibus suis sanctitatem demonstret.

9 Sed cum per sustentationem bonorum operum prospere incedit, nulla adversa patiens, virtute illorum ad velocitatem rectitudinis se coniungit, ita ut prosperitatem temporalium habens, gratiae Dei nihil haesitans, fiducialiter se commendet, quatenus etiam caducis rebus velut in ante gradiens sic utatur, ne aeternis in coelestibus post se vadens privetur.

10 Qui autem viriditate Spiritus sancti caret, in infidelitate suffocatur, in pravisque actibus consumitur, submersionemque tartaream incurrit, quoniam gratiae Dei se commendare non studuit.

11 De hoc loquitur Isaias servus meus, dicens:
11 De hoc loquitur Isaias servus meus, dicens:

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XX. Quare principalis ventus occidentalis in effigie capitis lupi sub pedibus supradictae imaginis in circulo aquosi aeris appareat; cur etiam duo collaterales venti, alter in cervi, alter in forma capitis cancri demonstrentur. <<<     >>> XXII. Verba Isaiae ad idem pertinentia, et quomodo accipi debeant.
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 21

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik