monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 20
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XIX. Testimonium de Canticis canticorum ad eadem conveniens, et quomodo intelligendum sit. <<<     >>> XXI. Quare et haec sicut superiora capita ad hominis imaginem spiramina sua dirigant, et moralis horum intellectus.

XX. Quare principalis ventus occidentalis in effigie capitis lupi sub pedibus supradictae imaginis in circulo aquosi aeris appareat; cur etiam duo collaterales venti, alter in cervi, alter in forma capitis cancri demonstrentur. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Quod autem sub pedibus eiusdem imaginis hominis in signo aquosi aeris velut caput lupi quasi flatum ex ore suo producens apparet, hoc est quod sub potestate illius, qui propter hohlw17.215 vmines homo factus est, in plaga occidentis de aquoso aere quemadmodum lupus principalis occidentalis ventus spirans venit in forma lupi, qui in silva latet, et qui rapax est, eum cibos quaerit, significans quod ventus iste de latibulo suo scilicet de aquoso aere exiens, viridi atem herbarum nunc educit, nunc repente arefaciendo opprimit.
2 Qui etiam a dextra oris ipsius aliquantum in longum erumpens in medio medietatis spatii, quod inter capita lupi et ursi est, formam capitis cervi accipit, ex cuius etiam ore velut alius flatus veniens in eadem medietate finitur, quoniam partes illas ventus iste petens, in medio medietatis, quae inter occidentem et septentrionem est, ad naturam cervi se convertit, ita ut ibi collateralis sibi ventus exiens, quemadmodum cervus fortiter pungendo, velociterque currendo, flamina sua usque ad medietatem ipsam emittat.
3 A sinistra vero oris eiusdem lupini capitis flatus, qui ab ipso ore procedit, se prolongans, in medio etiam medietatis spatii quod inter capita lupi et leonis est, in caput cancri cum duabus forficibus quasi cum duabus pedibus surgit, de cuius quoque ore quasi alius flatus exiens, in ipsa medietate residet, quia in partibus illis idem ventus officia sua exercens, in medio medietatis, quae inter occidentem et austrum est, ad naturam cancri ante et retro incedentis revertitur, quoniam ibi collateralis eius ventus procedens, in instabilitate ut cancer nunc hac nunc illac flando ad praedictam medietatem se diffundit.
4 Qua autem spatiorum mensura capita haec ab invicem distant, eadem mensura et forma flatus eorum hinc et hinc in longitudine extenditur, ut et de aliis superius dictum est, quia mensura qua venti isti a se separati sunt, illa etiam et spiramina flatuum suorum emittunt, quoniam ventus ad ventum flatus suos dirigit, ipsique in occursu illo metam suam non transcendunt, nec ventus ventum flando supergreditur, nisi hoc ex iudicio Dei fiat.
5 Quod si divino examine iudicante, interdum acciderit, terrores ibi fiunt, plurimaeque adversitates malorum illic insurgunt.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik