monumenta.ch > Ambrosius > sectio 20 > sectio 1 > 38
Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 37. <<<     >>> 39.

38. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Hesychius discipulus quaerit Hilarionem.
2 Dum haec ita geruntur in Sicilia, Hesychius discipulus eius, toto senem orbe quaerebat, lustrans littora, deserta penetrans; et hanc tantum habens fiduciam, quia ubicumque esset, diu latere non posset.
3 Transacto igitur iam triennio, audivit Methonae a quodam Iudaeo, vilia populis scruta vendente, Prophetam Christianorum apparuisse in Sicilia, tanta miracula et signa facientem, ut de veteribus sanctis putaretur.
4 Interrogans itaque habitum eius, incessum et linguam, maximeque aetatem, nihil discere potuit.
5 Ille enim qui referebat, famam ad se venisse tantum hominis testabatur.
6 Ingressus igitur Adriam, prospero [Al. propero] cursu venit Pachynum; et in quadam curvi littoris villula, famam senis sciscitatus, consona voce omnium cognovit ubi esset, quid ageret: nihil in eo ita cunctis admirantibus, quam quod post tanta signa atque miracula, ne fragmen quidem panis a quocsg579.175quam in illis locis accepisset.
7 Et ne longum faciam, sanctus vir Hesychius ad magistri genua provolutus, plantasque eius csg558.172 lacrymis rigans, tandem ab eo sublevatus, post bidui triduique sermonem audit a Gazano, non posse senem iam in illis habitare regionibus; sed velle ad barbaras quasdam pergere nationes, ubi et nomen et rumor suus incognitus foret.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik