monumenta.ch > Hieronymus > 129
Hieronymus, Epistulae, 4, 128. AD GAUDENTIUM. <<<     >>> 130. . AD DEMETRIADEM.

129. AD DARDANUM. SHOW APPARATUS

1  Quaeris Dardane, Christianorum nobilissime, et nobilium christianissime, quae sit terra repromissionis, quam Iudaei redeuntes ex Aegypto possederunt, cum a maioribus eorum iam fuerit ante possessa, ac proinde non sit promissa, sed reddita! His enim verbis uteris in calce epistulae tuae. Quod interrogans, videris illud sentire, quod plurimis nostrorum placet, aliam repromissionis terram esse quaerendam, de qua et David loquitur in psalmo: Credo videre bona Domini, in terra viventium. Et Dominus in Evangelio: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Utique David quando haec cantabat in spiritu, in terra repromissionis erat, et non solum in Iudaeae finibus morabatur, sed multarum in circuitu nationum victor extiterat, quae a torrente Aegypti, qui est Rhinocorurae, usque ad Euphratem fluvium tendebantur; dicens in alio loco: In Idumaeam extendam calceamentum meum: mihi alienigenae servient. Quomodo ergo se credebat accipere, quod iam victoria possidebat? Et ne forsitan legentibus Iudaeis ambiguum derelinquat, quae sit illa terra, quam videre cupiebat, ipso sermone demonstrat, dicens: Credo videre bona Domini, in terra viventium. Ergo terra Iudaeae, quae ditionis illius erat, non est terra viventium, id est Abraham, Isaac, et Iacob, de quibus Dominus in quaestione Resurrectionis dicit: Non est Deus mortuorum, sed viventium : verum terra et regio mortuorum, de quibus loquitur Ezechiel: Anima quae peccaverit, ipsa morietur. Et: Non mortui laudabunt te Domine, sed nos qui vivimus : qui et in resurrectione occursuri sunt Domino Salvatori, dicente Apostolo: Hoc enim dico vobis in sermone Domini, quoniam nos qui vivimus, qui relinquimur in adventum Domini, non praeveniemus eos qui dormiunt : de quibus et Ieremias loquitur: Derelinquentes te, super terram scribentur. Quodque David promittit: Credo videre bona Domini, ad spiritalem nos perspicue trahit intelligentiam. Quae enim bona rex alia requirebat, aut quo indigebat, qui tantae potentiae fuit, ut partis per illum opibus, Salomon filius eius (quo nullus in orbe terrarum ditior fuit) contentus esset? Sed in terra viventium bona illa quaerebat, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se. Quod autem in Evangelio dicitur: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram; iuxta litteram sibi videtur esse contrarium. Non enim terrae possessio mansuetorum est et mitium, qui saepe etiam a parentibus derelicta perdunt propter mansuetudinem: sed virorum fortium et violentorum, qui sunt ad bella promptissimi. Denique et in psalmo quadragesimo quarto, qui sub nomine Salomonis ad Christi Ecclesiaeque eius sacramentum refertur, scribitur: Accingere gladio tuo super femur tuum, Potentissime. Specie tua et decore tuo, intende, et prosperare, et regna. Propter mansuetudinem et iustitiam et veritatem, et deducet te mirabiliter dextera tua. Hic est qui et in alio psalmo loquebatur: Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis eius. Et iterum: Assumens mansuetos Dominus. Et apertius in Evangelio: Discite a me, quia humilis sum, et mansuetus corde. In cuius typum et Moyses omnium hominum, qui erant super terram, mansuetissimus scribitur. 2  Haec est, ut diximus, terra viventium, in qua sanctis viris atque mansuetis bona Domini praeparantur: quae ante adventum in carne Domini Salvatoris, nec Abraham, nec Isaac, nec Iacob, nec Prophetae, et alii iusti viri consequi potuerunt. Denique et Abraham, licet diversis locis, cum Lazaro videtur apud inferos : et Iacob vir iustus dicit: Lugens et gemens descendam ad Infernum. SANGUIS CHRISTI, clavis paradisi est, dicentis ad latronem: Hodie mecum eris in paradiso. Ista est, ut diximus, terra viventium, terra divitiarum et bonorum Dei, quam primus Adam perdidit, et secundus Adam invenit: imo ab illo perditam iste restituit, dicente Apostolo: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen (sub cuius persona lex intelligitur) in similitudinem praevaricationis Adam, qui est forma futuri. Volumus scire manifestius, quae sit haec terra, legamus in Malachia: Beatos vos dicent omnes, dicit Dominus: quoniam eritis vos in terra voluntaria , quae significantius Graece appellatur θελητὴ, quam vel Sancti desiderant, vel quae placeat Deo. Isaias quoque in haec verba consentit, dicens: Et erit vir abscondens sermones suos, et apparebit in terra Sion, sicut fluvius gloriosus in terra sitienti. Quae est terra Sion, in qua apparebit fluvius gloriosus? illa videlicet, de qua idem David in alio psalmo canit: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Et iterum: Diligit Dominus portas Sion, super omnia tabernacula Iacob. Numquid istas portas diligit Deus, quas videmus in cineres et favillas esse conversas? Non dico prudentibus, sed ne stultis quidem hoc persuaderi potest. Ego arbitror et illud, quod in sexagesimo quarto Psalmo legimus: Visitasti terram, et inebriasti eam: multiplicasti locupletare illam. Fluvius Dei repletus est aquis: parasti cibum illorum, quoniam sic est praeparatio eius: sulcos eius inebria, multiplica genimina illius: in stillicidiis eius laetabitur germinans; huic sensui convenire. Illa enim terra quotidie visitatur a Deo, et inebriatur, cunctisque plena est divitiis. De hac fluvius egreditur Dei, de quo scriptum est: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei; qui et in descriptione templi Ezechiel mystico sermone narratur : in cuius ripis arbores sunt, ex utraque parte per singulos menses novis frugibus abundantes. De qua terra et in Proverbiis vir scripsit sapientissimus: Qui operatur terram suam, implebitur panibus. Quod si de hac terra quam cernimus, et quae magis a peccatoribus possidetur, de qua scriptum est: Maledicta terra in operibus tuis, aliquis intelligendum putat; respondeat quomodo possit haec stare sententia: Qui operatur terram suam implebitur panibus. Quanti enim operantur terram, et exercent vomere: et tamen multis impedientibus causis, egestate conficiuntur et penuria? Sed considerandum, Scriptura quid dicat: Qui operatur terram suam, quae proprie iuris sui est, de qua nunquam eiici potest: secundum quem sensum et illud scriptum est: Redemptio animae viri, propriae divitiae. Et hoc secundum litteram sentiri non potest. Quanti enim alienis amicorumque redimuntur pecuniis? Huius terrae cultores et agricolae, Apostoli sunt, quibus dicitur: Vos estis sal terrae. Et in alio loco: In patientia vestra, possidebitis animas vestras : quorum unus, vas electionis, confidentissime loquebatur? Dei enim cooperatores sumus, Dei agricultura, Dei aedificatio estis; et multa alia, quae idcirco non replico, ne sensum videar legentis obtundere, et memoriae illius diffidere. 3  Illud quoque sollicita mente tractemus, et Scripturarum nos doceat auctoritas, sanctos huius terrae, quam Iudaei terram repromissionis autumant, non habitatores esse, sed accolas atque peregrinos. Ex iusti viri persona legimus: Advena sum ego et peregrinus, sicut omnes patres mei. Qui cum diu in terrae huius tenebris versaretur, flebiliter ingemiscit et dicit, Heu me, quia peregrinatio mea prolongata est, habitavi cum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea. Ubicumque autem habitator terrae legitur, et priora, et media, et extrema tractemus, et liquido Scripturarum poterit regula comprobari, semper habitatores terrae peccatores appellari: de quibus in Apocalypsi Ioannis illud exemplum est: Vae habitatoribus terrae. Abraham ad quem primum facta est repromissio, dicente Domino. Tibi dabo terram hanc et semini tuo, iuxta Stephani primi in Christo martyris concionem, ne vestigium quidem pedis huius terrae dicitur accepisse. Ita enim scriptum est: Tunc egressus de terra Chaldaeorum habitavit in Carran: et inde, postquam mortuus est pater eius, migravit in terram, in qua vos nunc habitatis: et non dedit ei possessionem, ne vestigium quidem pedis, quam repromisit dare ei in possessionem, et semini eius post eum. Ac ne forsitan lectoris tacita cogitatio trahat eum ad illam intelligentiam, ut quod non est datum parenti, reddatur posteris, vas electionis loquitur ad Hebraeos: Fide qui vocatur Abraham, obedivit egredi in locum, quem accepturus erat in possessionem: et egressus est, nesciens quo iret. Fide peregrinatus est in terra repromissionis, quasi in aliena: in tabernaculis habitans cum Isaac et Iacob, et cohaeredibus eiusdem promissionis: exspectavit enim fundamentum habentem civitatem, cuius artifex et creator Deus est. Et iterum cum de Abel et Enoch, et Noe, Saraque dixisset, intulit: Iuxta fidem mortui sunt hi omnes, non acceptis repromissionibus, sed procul eas videntes et salutantes et confitentes, quia peregrini et advenae erant super terram. Qui enim haec loquuntur, ostendunt quod quaerant patriam: et siquidem illius recordabantur, de qua egressi erant, habebant tempus, ut reverterentur: nunc vero meliorem desiderant, id est coelestem. Multisque in medio Sanctis commemoratis, ad extremum intulit, Et hi omnes testimonium habentes in fide, non acceperunt repromissionem, Deo de nobis melius quid providente, ne sine nobis perfecti fierent. Accessimus enim ad montem Sion et civitatem Dei viventis, Ierusalem coelestem, et multa millia angelorum solemnitatis, et Ecclesiam primitivorum, qui scripti sunt in coelis . Nec me fugit, quod perfidia Iudaeorum haec testimonia non suscipiat, quae utique Veteris Testamenti auctoritate firmata sunt. Illud nostris dicendum est, hanc epistulam quae inscribitur ad Hebraeos, non solum ab ecclesiis Orientis, sed ab omnibus retro ecclesiasticis Graeci sermonis scriptoribus, quasi Pauli apostoli suscipi, licet plerique eam vel Barnabae, vel Clementis arbitrentur; et nihil interesse, cuius sit, cum ecclesiastici viri sit, et quotidie ecclesiarum lectione celebretur. Quod si eam Latinorum consuetudo non recipit inter Scripturas canonicas; nec Graecorum quidem ecclesiae Apocalypsin Ioannis eadem libertate suscipiunt; et tamen nos utramque suscipimus, nequaquam huius temporis consuetudinem, sed veterum scriptorum auctoritatem sequentes, qui plerumque utriusque abutuntur testimoniis, non ut interdum de apocryphis facere solent, quippe qui et gentilium litterarum raro utantur exemplis, sed quasi canonicis et ecclesiasticis. 4  Respondeant mihi qui hanc terram (quae nunc nobis Christi passione et resurrectione, terra repromissionis effecta est) possessam putant a populo Iudaeorum, postquam reversus est ex Aegypto, quantum possederit; utique a Dan usque Bersabee, quae vix centum sexaginta millium in longum spatio tenditur. Neque enim David et Salomon potentissimos reges, exceptis iis quos post victoriam in amicitiam receperunt, plus tenuisse Scriptura testatur. Et hoc dico, ut taceam quinque Palestinae civitates, Gazam, Ascalonem, Geth, Accaron, et Azotum: Idumaeos quoque a meridiana plaga vix septuaginta quinque millibus ab Ierosolyma separatos, Arabas et Agarenos, quos nunc Sarracenos vocant, in vicinia urbis Ierusalem. Pudet dicere latitudinem terrae repromissionis, ne ethnicis occasionem blasphemandi dedisse videamur. Ab Ioppe usque ad viculum nostrum Bethleem, quadraginta sex millia sunt, cui succedit vastissima solitudo, plena ferocium barbarorum de quibus dicitur, Contra faciem omnium fratrum suorum habitabit; et quorum facit Poeta eloquentissimus mentionem. Lateque vagantes Barcaei, a Barca oppido, quod in solitudine situm est; quos nunc corrupto sermone, Afri Baricianos vocant. Hi sunt qui pro locorum qualitatibus, diversis nominibus appellantur; et a Mauritania per Africam et Aegyptum, Palaestinamque et Phoenicem, Coelen Syriam et Osrhohenem, Mesopotamiam, atque Persidem tendunt ad Indiam. Haec est, Iudaee, tuarum longitudo et latitudo terrarum; in his gloriaris, super his te per diversas provincias ignorantibus iactitas. Ad populum phaleras, ego te intus et in cute novi. 5  Quod si obieceris terram repromissionis dici, quae in Numerorum volumine continetur, a meridie maris Salinarum per Sina et Cades-Barne, usque ad torrentem Aegypti, qui iuxta Rhinocoruram mari magno influit; et ab occidente ipsum mare, quod Palaestinae, Phoenici, Syriae Coeles, Ciliciaeque protenditur; ab aquilone Taurum montem et Zephyrium usque Emath, quae appellatur Epiphania Syriae; ad orientem vero per Antiochiam et lacum Cenereth, quae nunc Tyberias appellatur, et Iordanem, qui mari influit Salinarum, quod nunc Mortuum dicitur; trans Iordanem autem duarum et semis tribuum possessio est, Ruben et Gad, et dimidiae tribus Manasse. Et ego fatebor haec tibi repromissa, non tradita: si observasses mandata Dei, et in praeceptis illius ambulasses; si non pro omnipotente Deo coluisses Beelphegor et Baalim, Beelzebub et Chamos; quos quia praetulisti Deo, omnia quae tibi promissa fuerant, perdidisti. Et mihi in Evangelio promittuntur regna coelorum, quae instrumentum vetus omnino non nominat. Sed si non fecero quae praecepta sunt, nequaquam erit culpa in promittente, sed in me qui promissum accipere non merui. Ubi enim optio proponitur ad eligendum, qui operari renuis, frustra cupias quod promissum est. Lege librum Iosue et Iudicum, et quantis possessionum angustiis sis coarctatus, intelliges. Quid diversarum urbium alienigenas commemorem, quos populus Iudaeorum non quivit expellere de urbibus et sedibus suis, cum ipsa metropolis tua prius Iebus, postea Salem, tertio Ierosolyma, et nunc Aelia, Iebusaeos expellere non valuerit; sed manserit cum eis in scandalum exemplumque vicinorum: intantum ut ibi templum tuum conditum sit, ubi area Orne fuerit Iebusaei, et ipsum templum septuaginta millium latomorum, et octoginta millium vectorum, hoc est, centum quinquaginta millium, exceptis praepositis operum, prae multitudine habitantium tecum incircumcisorum, ab ethnicis extructum sit. 6  Nec hoc dico in suggillationem terrae Iudaeae, ut haereticus sycophanta mentitur; aut quo auferam historiae veritatem, quae fundamentum est intelligentiae spiritalis, sed ut decutiam supercilium Iudaeorum, qui synagogae angustias, Ecclesiae latitudini praeferunt. Si enim occidentem tantum sequuntur litteram, et non spiritum vivificantem, ostendant terram repromissionis lacte et melle manantem. Sin autem per tropologiam dictum putant pro rerum omnium abundantia: et nos terram confessionis terramque viventium, terrae veprium praeferemus, dicente Domino ad Moysen de abiectione Israelis et assumptione gentium, Dimitte me, ut deleam populum istum, et faciam te in gentem magnam. Et eodem Patre ad filium, Postula a me, et dabo tibi haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Et apertius per Isaiam, Parum tibi est, ut sis puer meus ad suscitandas tribus Iacob, et feces, vel reliquias Israel congregandas. Dedi te in lucem cunctis gentibus, ut sis salvator universae terrae. Ex quo perspicue demonstratur, omnia illius populi in umbra et typo, et imagine praecessisse, scripta autem esse pro nobis, in quos fines saeculi decurrerunt. 7  Multa, Iudaee, scelera commisisti, cunctis circa te servisti nationibus. Ob quod factum? utique propter idolatriam. Cumque servisses crebro, misertus tui est Deus, et misit Iudices et salvatores, qui te de famulatu Moabitarum et Ammonitarum, Philistiim quoque et diversarum gentium liberarunt. Novissime sub regibus offendisti Deum, et omnis tua provincia, gente Babylonica vastante, deleta est. Per septuaginta annos templi solitudo permansit. A Cyro rege Persarum est laxata captivitas. Esdras hoc et Nehemias planissime referunt. Exstructum est templum sub Dario rege Persarum atque Medorum a Zorobabel filio Salathiel, et Iesu filio Iosedec sacerdote magno. Quae passi sitis a Medis, Aegyptiis, Macedonibusque, non enumero. Nec tibi adducam in memoriam Antiochum Epiphanem crudelissimum omnium tyrannorum nec Gn. Pompeium, Gabinium, Scaurum, Varum, Cassium, Sosiumque replicabo, qui tuis urbibus et praecipue Ierosolymae insultavere. Ad extremum sub Vespasiano et Tito urbs capta, templumque subversum est. Deinde civitatis usque ad Hadrianum principem per quinquaginta annos mansere reliquiae. Post eversionem Templi paulo minus per quadringentos annos et urbis et templi ruinae permanent. Ob quod tantum facinus? Certe non colis idola, sed etiam serviens Persis atque Romanis, et captivitatis pressus iugo, ignoras alienos deos. Quomodo clementissimus quondam Deus, qui nunquam tui oblitus est: nunc per tanta spatia temporum miseriis tuis non adducitur, ut solvat captivitatem, et ut verius dicam, expectatum tibi mittat Antichristum? Ob quod, inquam, facinus, et tam execrabile scelus avertit a te oculos suos? Ignoras? Memento vocis parentum tuorum, Sanguis eius super nos, et super filios nostros. Et, Venite occidamus eum, et nostra erit haereditas. Et, non habemus regem, nisi Caesarem. Habes quod elegisti, usque ad finem mundi serviturus es Caesari, donec gentium introeat plenitudo, et sic omnis Israel salvus fiat, ut qui quondam erat in capite, vertatur in caudam. 8  Haec tibi, vir eloquentissime, in duplicis Praefecturae honore transacto, nunc in Christo honoratior, tumultuaria et brevi lucubratione dictavi, ne viderer omnino reticere. Eodem enim tempore, imo eodem mihi die, et litterae tuae redditae sunt, et meae expetitae, ut aut tacendum fuerit, aut incompto eloquio respondendum: quorum alterum pudoris, alterum caritatis est.

bnf446.32 bsb4610.200 hab179.332

Hieronymus, Epistulae, 4, 128. AD GAUDENTIUM. <<<     >>> 130. . AD DEMETRIADEM.
monumenta.ch > Hieronymus > 129