monumenta.ch > Hieronymus > 63
Hieronymus, Epistulae, 3, 62 AD TRANQUILLINUM. <<<     >>> 64. AD FABIOLAM. De Veste Sacerdotali.

63. AD THEOPHILUM. SHOW APPARATUS

1  BEATISSIMO PAPAE THEOPHILO HIERONYMUS. Meminit Beatitudo tua, quod eo tempore quo nobiscum tacebas, nunquam ab officiis meus sermo cessaverit: nec consideraverim, quid tu pro dispensatione tunc faceres; sed quid me facere conveniret. Et nunc sumptis Dignationis tuae epistulis, fructum aliquem coepisse me video Evangelicae lectionis. Si enim duri iudicis sententiam creba mulieris inflexit petitio, quanto magis paterna viscera interpellatione sedula molliuntur? 2  Quod de Canonibus Ecclesiasticis mones, gratias agimus; 'Quem enim diligit Dominus, corripit; et flagellat omnem filium, quem recipit. Sed tamen scito nobis nihil esse antiquius, quam Christi iura servare, nec Patrum transferre terminos, semperque meminisse Romanam fidem, Apostolico ore laudatam, cuius se esse participem Alexandrina Ecclesia gloriatur. 3  Super nefaria haeresi (Origeniana), quod multam patientiam geris: et putas Ecclesiae visceribus incubantes tua posse corrigi lenitate, multis Sanctis displicet: NE DUM PAUCORUM poenitentiam praestolaris, nutrias audaciam perditorum, et factio robustior fiat. Vale in Christo.

bsb4610.282