CAPUT V. De his qui in regiminis culmine prodesse exemplo virtutum possunt, sed quietem propriam sectando refugiunt. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | Nam sunt nonnulli, qui eximia virtutum dona percipiunt, et pro exercitatione caeterorum magnis muneribus exaltantur, ubk232.4 r qui studio castitatis mundi, abstinentiae robore validi, doctrinae dapibus referti, patientiae longanimitate humiles, auctoritatis fortitudine erecti, pietatis gratia benigni, iustitiae severitate districti sunt. |
2 | Qui nimirum culmen regiminum si vocati suscipere renuunt, ipsa sibi plerumque dona adimunt, quae non pro se tantummodo, sed etiam pro aliis acceperunt. |
3 | Cumque sua et non aliorum lucra cogitant, ipsis se, quae privata habere appetunt, bonis privant. |
4 | Hinc namque ad discipulos Veritas dicit: Non potest civitas abscondi super montem posita; neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt (Matth. V, 15). |
5 | Hinc Petro ait: Simon Ioannis, amas me? (Ioan. XV, 16, 17.) Qui cum se amare protinus respondisset, audivit: Si diligis me, pasce oves meas. |
6 | Si ergo dilectionis est testimonium cura pastionis, quisquis virtutibus pollens gregem Dei renuit pascere, pastorem summum convincitur non amare. |
7 | Hinc Paulus dicit: Si Christus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. |
8 | Et si pro omnibus mortuus est, superest ut qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est, et resurrexit (II Cor. V, 15). |
9 | Hinc Moyses ait (Deuteron. XXV, 5), ut uxorem fratris sine filiis defuncti, superstes frater accipiat, atque ad nomen fratris filios gignat: quam si accipere forte renuerit, huic in faciem mulier exspuat, unumque ei pedem propinquus discalciet, eiusque habitaculum domum discalceati vocet. |
10 | Frater quippe defunctus ille est, qui post resurrectionis gloriam apparens, dixit: Ite, dicite fratribus meis (Matth. XXVIII, 10). |
11 | Qui quasi sine filiis obiit, quia adhuc electorum suorum numerum non implevit. |
12 | Huius scilicet uxorem superstes frater sortiri praecipitur, quia dignum profecto est, ut cura sanctae Ecclesiae ei qui hanc bene regere praevalet imponatur. |
13 | Cui nolenti in faciem mulier exspuit, quia quisquis ex muneribus quae perceperit prodesse aliis non curat, bonis quoque eius sancta Ecclesia exprobrans, ei quasi in faciem salivam iactat. |
14 | Cui ex uno pede calceamentum tollitur, ut discalceati domus vocetur. |
15 | Scriptum quippe est: Calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis (Ephes. VI, 15). |
16 | Si ergo ut nostram, sic curam proximi gerimus, utrumque pedem per calceamentum munimus. |
17 | Qui vero suam cogitans ubk232.4 v utilitatem, proximorum negligit, quasi unius pedis calceamentum cum dedecore amittit. |
18 | Sunt itaque nonnulli qui magnis, ut diximus, muneribus ditati, dum solius contemplationis studiis inardescunt, parere utilitati proximorum in praedicatione refugiunt, secretum quietis diligunt, secessum speculationis appetunt. |
19 | De quo si districte iudicentur, ex tantis proculdubio rei sunt, quantis venientes ad publicum prodesse potuerunt. |
20 | Qua enim mente is qui proximis profuturus enitesceret, utilitati caeterorum secretum praeponit suum, quando ipse summi Patris unigenitus, ut multis prodesset, de sinu Patris egressus est ad publicum nostrum? |