monumenta.ch > Gregorius Magnus > 18
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, XVII <<<     >>> XIX .

CAPUT XVIII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Post eum lucebit semita.
2 Post Lebsb4611.215viathan quippe semita lucere perhibetur, quia quaqua transit, admirationem nimiam ex miraculorum suorum claritate derelinquit; et sive per se, seu per ministros suos quolibet prodeat, mendacibus signis coruscat. Unde et hoc quod iam saepe protulimus in Evangelio Veritas dicit: Surgent pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Semita igitur post Leviathan lucet, quia quorum corda penetrat, eorum opera prodigiis illustrat, ut nimirum tanto altius eorum mentes in erroris tenebris teneat, quanto per eos foris quasi potentius lucem de miracucsg209.409lis ostentat. Sed sunt nonnulli qui in memoria et verba prophetica, et Evangelica praecepta retinentes, sciant et falsa esse signa quae exhibet, et vera supplicia ad quae decipiens trahit. Horum corda Leviathan uwb149.40 r iste, quia sanctitatis ostentatione non intercipit, in alia se eis illusione componit. Quosdam namque bke23.109r haec scientes, sed tamen praesentem vitam diligentes conspicit, quorum protinus mentibus ventura supplicia levigat, finienda quandoque districtionis iudicia asserit, et deceptos callide ad praesentes voluptates rapit. Unde et apte mox subditur:

sbb354.391

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik