monumenta.ch > Hieronymus > sectio 15 > 13
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, XII. <<<     >>> XIV .

bsb4611.120  CAPUT XIII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Nunquid multiplicabit ad te csg209.340 preces, aut loquetur tibi mollia?
2 Subaudis ut mihi. Si enim ad personam Filii haec verba referantur, incarnato ei mollia loquebatur cum diceret: Scio quia sis sanctus Dei. Ad quem Leviathan iste multiplicavit preces, cum per subdibke23.92rtam sibi legionem dixit: Si eiicis nos, mitte nos in gregem porcorum. Quamvis intelligi potest apertius, quia ad Dominum preces multiplicat, cum extremi die iudicii iniqui qui eius corpus sunt sibi parci deprecantur, cum membra eius, videlicet reprobi, sero clamantes dicunt: Domine, Domine, aperi nobis. Quibus protinus dicitur: Nescio vos unde sitis. Tunc etiam Domino per membra sua mollia loquetur, quando multi ex eius corpore dicturi sunt: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia eiecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Mollia quidem deprecantes dicunt, cum eius nomine replicant quae fecerunt, sed duro corde illa cum facerent, in suam laudem rapuerunt. Unde mox audiunt: Nescio qui estis. Sequitur:

sbb354.333 uwb149.44

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik