monumenta.ch > Gregorius Magnus > 4
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, III . <<<     >>> V .

CAPUT IV. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Protegunt umbrae umbram eius.
2 Umbrae quippe sunt diaboli, omnes iniqui: qui dum imitationi iniquitatis eius inserviunt, quasi ab eius corpore imaginis speciem trahunt. Sicut autem umbrae eius sunt pluraliter reprobi, ita singulariter umbra eius est unusquisque peccator. Sed dum doctrinae bke23.86v iustorum mali contradicunt, dum ab eis iniquum quemlibet corrigi non permittunt, umbrae Behemoth istius umbram eius protegunt, quia peccatores quique in quo sibi male sunt conscii, in eo et alium peccantem defendunt. Umbrae umbram eius protegunt, dum nequissimorum facta nequlores perversis patrociniis tuentur. Quod hoc nimirum studio faciunt, ne dum culpa in qua et ipsi obligati sunt, in aliis corrigitur, ad ipsos quandoque veniatur. Se igitur tegunt dum alios protegunt, quia suam vitam inde praevident impeti, unde alios considerant libera correptione confundi. Sicque fit ut summa criminum dum defenditur augeatur, et uniuscuiusque nequitia eo sit ad perpetrandum facilis, quo difficilis ad puniendum. Scelera quippe bsb4611.89 peccantium tanto maiora incrementa percisbb354.157 rpiunt, quanto per defensionem potentium diu inulla tolerantur. Sed tales quique seu extra, uwb149.17 v seu intra sanctam Ecclesiam esse videantur, tanto se apertiores Dei hostes exhibent, quanto maiores csg209.322 sunt patroni vitiorum. Contra illum quippe suis defensio nibus pugnant, cui ea displicent, quae defendendo multiplicant. Quod factum bene per prophetam Dominus sub Babylonis specie redarguit, dicens: Oriuntur in domibus eius spinae et urticae, et paliurus in munitionibus eius. Quid namque per urticas nisi cogitationum prurigines, quid vero per spinas nisi vitiorum punctiones accipimus? In domibus igitur Babylonis urticae et spinae pullulant, quia in confusione mentis reprobae et desideria cogitationum surgunt quae exasperant, et operum peccata quae pungunt. Sed haec agentes habent etiam nequiores alios defensores suos. Unde illic apte protinus subdidit: Et paliurus in munitionibus eius. Paliurus quippe tanta spinarum circumdatione densescit, ut prae asperitate tangi vix possit. Intus igitur urtica et spina nascitur, sed utrumque hoc exterius per paliurum munitur, quia videlicet minores iniqui mala bsb4611.90 quaelibet faciunt, sed ea nequissimi maiores tuentur. Unde bene et hic dicitur: Protegunt umbrae umbram eius. Dum enim malum peior vindicat, quasi umbra umbram, ne a veritatis lumine irradietur, obscurat. Sequitur:


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik