monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, II . <<<     >>> IV .

CAPUT III. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Sub umbra dormit in secreto calami, in locis humentibus.
2 Obumbratio in sacro eloquio uwb149.16 r aliquando incarnatio Domini ponitur, vel mentis refrigerium a fervore carnalium csg209.316 cogitationum, unde appellatione umbrae ex superna protectione hoc ipsum refrigerium cordis insinuari solet. Aliquando vero umbra, recedente charitate, torpor frigidae mentis accipitur. Nam quod dominica incarnatio servata veritate historiae, obumbrationis appellatione signetur, angelicus sermo testatur, qui ad Mariam ait: Virtus Altissimi obumbrabit tibi. Quia enim umbra non aliter exprimitur, nisi per lumen et corpus, virtus ei Altissimi obumbravit, quia in eius utero lux incorporea corpus sbb354.154 v sumpsit. Ex qua videlicet obumbratione omne in se refrigerium mentis accepit. Rursum per umbram ex superna protectione refrigerium bsb4611.81 cordis exprimitur, sicut Psalmista ait: Sub umbra alarum tuarum protege me. Vel sicut sponsa in Canticis canticorum adventum sponsi praestolata praenuntiat, dicens: Sub umbra illius quem desideraveram sedi. Ac si dicat: Ab aestu desideriorum carnalium sub adventus illius protectione requievi. Rursum per umbram recedente charitate, torpor frigidae mentis exprimitur, sicut de peccante homine scriptum est, quia secutus est umbram. Calorem enim charitatis fugiens, veritatis solem homo deseruit, et sub umbra se interni frigoris abscondit. Unde et voce eiusdem Veritatis dicitur: Abundabit iniquitas, et refrigescet charitas multorum. Unde primus homo post culpam inter arbores paradisi ad auram post meridiem absconsus invenitur. Quia enim meridianum charitatis calorem perdiderat, iam sub peccati umbra quasi sub frigore aurae torpebat.
3 Iste igitur Behemoth quia in illis quasi quamdam requiem invenit, quos a veri solis ardore subtrahendo frigidos facit, sub umbra dormire perhibetur. Nonnunquam vero per umbram, si tamen csg209.317 cum adiectione mortis ponatur, vel mors carnis exprimitur, vel quilibet bsb4611.82 reprobi, qui antiqui hostis tenebras studio pravae operationis imitantur. Unde voce martyrum per Psalmistam dicitur: Humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis. Umbra enim mortis electos Dei operit, cum mors carnis, quae imago mortis aeternae est, ab hac eos vita disiungit, quia sicut illa animam a Deo, ita haec ab anima separat corpus. Vel certe umbra eos mortis operit, quia de antiquo hoste scriptum est: Nomen illi mors. Umbra ergo mortis sunt omnes reprobi, quia illius bke23.85v nequitiam elationis imitantur; eiusque imaginem quasi umbram exprimunt, dum eius in se malitiae similitudinem trahunt. Qui electos Dei operiunt, dum contra illos in atrocitate sbb354.155 r persecutionis temporaliter convalescunt. Hoc autem loco umbra nequitiae torpor accipitur, in qua iste Behemoth dormit, quia contra corda charitate calentia sollicitus vigilat, in frigidis autem mentibus securus iacet. Dormire enim in sanctorum mentibus non potest, quia et si quando se in eis ad breve momentum collocat, ipse eum desideriorum coelestium aestus fatigat, et quasi toties ut recedat pungitur, quoties ab eis amore bsb4611.83 intimo ad aeterna suspiratur. Tantae eum voces excitant, quantae ex illorum mentibus sanctae cogitationes ad coelum clamant. Unde fit ut bonarum actionum armis territus, ac suspiriorum spiculis percussus fugiat, et ad corda reproborum frigida rediens, eam quam securus possideat malitiae umbram quaerat. Quae ubi ab illo inveniatur ostenditur, cum protinus subinfertur: In secreto calami.
4 In sacro eloquio calami vel arundinis appellatione aliquando verbum manens, aliquando doctorum peritia, csg209.318 aliquando mobilitas mentis, aliquando nitor gloriae temporalis accipitur. Per calamum quippe Verbi aeternitas designatur, cum voce Patris per Psalmistam dicitur: Lingua mea calamus uwb149.16 v scribae velociter scribentis. Quia enim quod loquimur transit, quod scribimus permanet, lingua Patris scribae calamus dicitur, quia ab eo est Verbum illi coaeternum, ac sine transitu generatum. Rursum per calamum scriptorum doctrina exprimitur, sicut de sancta Ecclesia propheta pollicetur, dicens: In cubilibus in quibus dracones prius habitabant, orietur viror calami et iunci. Qua nimirum sententia, sicut in hoc opere longe superius diximus, per calamum exprimitur doctrina scribentium, per iuncum viriditas auditorum. Rursum per calamum, seu certe arundinem, mentis bsb4611.84 mobilitas designatur, sicut Iudaeorum turbis in Ioannis laude a Domino dicitur: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? ut videlicet subintelligatur non. Ioannes quippe arundo vento agitata non erat, quia eius mentem Spiritu sancto solidam per diversas parsbb354.155 vtes nullus linguarum flatus inclinabat. Rursum per calamum vel arundinem nitor gloriae temporalis exprimitur, sicut de iustis per Sapientiam dicitur: Fulgebunt iusti, et tanquam scintillae in arundineto discurrent. Arundinetum namque vitam saecularium appellat, qui more arundinum per temporalem gloriam foris quasi ad alta proficiunt, sed intus a soliditate veritatis inanescunt. Unde et Iudaeorum regnum calamo comparatur, cum per prophetam apparente in veritate carnis Domino dicitur: Calamum quassatum non confringet, et linum fumigans non exstinguet. Quid enim calami nomine, nisi Iudaici populi temporale regcsg209.319num denuntiat, nitens quidem exterius, sed interius vacuum? Et quia in eodem populo genus iam regale defecerat, et regnum eius alienigena possidebat, apte hoc idem regnum calamum quassatum vocat. Quid vero per linum, nisi eius sacerdotium exprimitur, quod lineis nimirum vestibus utebatur? Quod quia in adventu Domini charitatis ardorem perdidit, quasi amisso iam igne fidei, non ardens, sed fumigans fuit. bsb4611.85 Incarnatus autem Dominus calamum quassatum non confregit, et linum fumigans non exstinxit, quia Iudaeae regnum, quod pene destructum iam fuerat, eiusque sacerdotium quod ignem fidei non tenebat, non potestate iudicii perculit, sed cum patientiae longanimitate toleravit.
5 Hoc ergo loco quid aliud appellatione calami, nisi mentes saecularium temporali gloriae deditae designantur? Qui tanto apud semetipsos intus inanescunt, quanto alti et bke23.86r nitidi exterius ostenduntur, quia dum ad exteriorem gloriam per superficiem defluunt, nulla intus firmitate solidantur. More quippe calami intus sunt quidem per fatuitatem vacui, sed foris per speciem et ostentationem pulchri; sed quanto ab eis exterior gloria studiosius quaeritur, tanto eorum corda gravioribus cogitationum stimulis agitantur. Unde recte nunc Behemoth iste in secreto calami dormire perhibetur, quia quorum sbb354.156 r studia ad appetitum temporalis nitoris atque altitudinis commovet, eorum corda tacitus tenet; et quasi ipse ibi quietus dormit, ubi eos quos possidet quiescere non permittit. Dum enim excedere caeteros bonorum altitudine ambiunt, dum more calami per nitorem exterioris munditiae iustorum speciem, quasi solidarum bsb4611.86 arborum corticem, vincunt, in hoc quod ipsi interius vacui remanent, locum Behemoth isti, ubi apud se requiescere debeat, praebent. Unde et in Evangelio Dominus dicit csg209.320 quod spiritus exiens qui in locis aridis et inaquosis requiem non invenit, quia domum quam reliquerat vacuam scopisque mundatam reperit, hanc multiplicior intravit. Quia enim fluxa fit terra quae infunditur, loca arentia atque inaquosa uwb149.17 r sunt corda iustorum, quae per disciplinae fortitudinem ab omni carnalis concupiscentiae humore siccantur. Unde hic quoque adhuc ubi Behemoth iste dormiat, demonstratur, cum protinus subditur: In locis humentibus.
6 Loca enim humentia sunt terrenorum hominum mentes, quas humor carnalis concupiscentiae, quia replet, fluidas facit. In quibus Behemoth iste iniquitatis suae vestigia tanto altius imprimit, quanto in eisdem mentibus pertransitus illius quasi in fluxa terra descendit. Loca quippe humentia sunt opera voluptuosa. Pes quippe in arida terra non labitur, fixus vero in lubrica vix tenetur. In locis ergo humentibus iter vitae praesentis faciunt, qui in hac ad iustitiam recti stare non possunt. In his itaque locis humentibus Behemoth dormit, quia in rebsb4611.87proborum hominum lubrica operatione requiescit. Nonnulli vero loca humentia, membra genitalia suspicantur. Quod si ita est, quid aperte aliud locis humentibus nisi luxuria designatur, ut et per calamum gloria superbiae, et per loca humentia luxuria corporis exprimatur? Duo quippe haec sunt vitia, quae humano generi immaniter dominantur, unum videlicet spiritus, atque aliud carnis. Elatio namque spiritum erigit, luxuria carnem sbb354.156 v corrumpit. Antiquus itaque hostis humanum genus vel per elationem praecipue, vel per luxuriam premens, in secreto calami atque in locis humentibus dormit, quia hominem damnatum sub ditione suae dominationis aut per elationem spiritus, aut per carnis corruptionem tenet. Quosdam vero in utroque possidet, quia csg209.321 cum eos superbiae spiritus elevat, a tumore suae altitudinis nec verecundia corruptionis inclinat. Sed nunquid contra hos intra sanctam Ecclesiam incessanter quotidie virtutum magistri non vigilant? Nunquid redarguere voluptates infimas, et suadere gaudia patriae coelestis cessant? Sed pravorum mentes tanto obstinatius summa non audiunt, quanto arctius infimis inhaeserunt. Quibus neque hoc sufficit, ut ipsi pereant, sed adhuc, quod est deterius, cum quosbsb4611.88libet argui emendarique conspiciunt, iustorum increpationibus obviant, ne saltem alii corrigantur. Unde et bene subditur:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, II . <<<     >>> IV .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik