monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.53 > csg48.81 > 1
>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, II .

CAPUT I. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Beatus Iob talia utrumne fecerit, Domino interrogante, requiritur, qualia utique facere non potest homo, ut dum se ista facere non posse deprehendit, ad eum refugiat quem solum talia quia facere possit intelligit, atque ante oculos iudicis sui magis potens appareat, si sua verius infirma cognoscat. Quod ergo mire a Domino fieri non ignoratur, de eo divina Iob voce requiritur; diciturque ei:
2 CAP. XXXVIII, Nunquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te?
3 Vocem quippe suam in nebula Dominus elevat, quando per praedicatorum suorum linguas ad caliginosa corda infidelium exhortationem format; eumque aquarum impetus operit, dum bene agentia membra eius turba resistentium populorum premit. Hinc est enim quod scriptum est: Factum est versbb354.53 vbum Domini ad Ieremiam dicens: Sta in atrio domus Domini, loquens ad omnes civitates Iuda, de quibus veniunt, ut adorent in domo Domini, universos sermones quos ego mandavi tibi. Et paulo post: Et audierunt sacerdotes et prophetae et omnis populus Ieremiam loquentem verba haec in domo Domini. Cumque complevisset Ieremias loquens, apprehenderunt eum sacerdotes et prophetae et omnis populus, dicens: Morte moriatur, quare prophetavit in nomine Domini? Ecce in nebula Dominus vocem levavit, quia obscuras mentes superbientium directo propheta corripuit. Ecce aquarum impetus eum protinus operuit, quia ab insurgentibus csg209.106 populis, et causa suae correptionis instigatis, ipse in Ieremia cuncta pertulit, qui correptionis verba mandavit. Per semetipsum quoque Dominus in nebula vocem levavit, quando praesentem se etiam assumpto corpore exhibens, multa suis persecutoribus sed figuris aenigmatum velata praedicavit. In nebula vocem lebke23.32vvavit, quia veritatem suam non secuturis infidelibus quasi per caliginem sonuit. Unde et bene in libris Regum scriptum est: Nebula implevit domum Domini, et non poterant sacerdotes ministrare propter nebulam. Exigentibus enim meritis, dum superbi Iudaeorum pontifices divina mysteria per parabolas audiunt, sacerdotes in domo Domini quasi propter nebulam ministrare nequiverunt. Qui et in Testamento Veteri dum sensus mysticos litterae velamine coopertos inter obscuras allegoriarum caligines investigare despiciunt, debitum fidei suae ministerium propter nebulam perdiderunt. Quibus et nunc in nebula doctrinae suae vocem Dominus protulit, cum de se etiam aperta narravit. Quid est enim apertius quam: Ego et Pater unum sumus? Quid apertius dicere quam: Antequam Abraham fieret, ego sum? Sed quia auditorum sbb354.54 r mentes infidelitatis caligo repleverat, quasi emissum solis radium nebula interiacens abscondebat.
4 Ad hanc namque elevationem vocis eum protinus aquarum impetus operuit, quia contra illum mox saeviens populorum turba surrexit. Scriptum quippe est: Propterea ergo quaerebant eum Iudaei inter ficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. De hoc aquarum impetu per Prophetam clamat: Circumdederunt sicut aqua tota die, circumdederunt me simul. Et rursum: Salvum me fac, Deus, quoniam csg209.107 intraverunt aquae usque ad animam meam. Quas profecto aquas in semetipso ante mortem, in suis autem et post ascensionem pertulit. Hinc est enim quod et de superioribus clamat: Saule, Saule, quid me persequeris? Ecce iam coelum conscenderat, et tamen adhuc eum Saulus aquarum infidelium impetu persequens, et tumidior caeteris unda tangebat. Ipse quippe est qui per bonos recta loquitur, ipse qui in bonorum passione laceratur. Ut ergo mirifica Dominus charitatis unitate, monstraret se esse qui indignis auditoribus per sanctorum suorum ora praedicat, ait: Nunquid elevabis in nebula vocem tuam? Ut vero ostenderet se esse qui in sanctis suis omnia adversa pateretur, subdidit: Et impetus aquarum operiet te? subaudis ut me, quem iniqui omnes neque per praedicantes sanctos loquentem intelligunt, neque per morientes patientem vident. Narrat ergo Dominus quod ab hominibus patitur, ut dolor afflicti hominis mitigetur, ac si illi aperte dicat: Mea subtiliter pensa, et tua aequanimiter tempera. Multo enim minus est te vulnera quam me humana tolerare.
5 Adhuc tamen verba haec subtilius perscrutari possumus, si inter dona coelestia nostra sollicite corda pensbb354.54 vsamus. Iam quidem fideles sumus, iam quae audimus superna credimus, iam quae credimus amamus. Sed dum quibusdam supervacuis curis premimur, obducta confusione caligamus; et cum nobis etiam talibus mira quaedam Dominus de se sentienda insinuat, quasi in nebula vocem levat. Dum caliginosis nostris mentibus semetipsum loquitur, velut in nebula is qui non cernitur auditur. Summa sunt namque quae de illo cognoscimus, sed tamen adhuc eum in secreta inspiratione qua instruimur non videmus. Qui igitur cordibus nostris praebet quidem locutionem, sed occultat speciem, velut in nebula format vocem. Sed ecce iam verba csg209.108 Dei intrinsecus semetipsum loquentis audimus, iamque amori eius qua continuatione, quo studio inhaerere debeamus bke23.33r agnoscimus, et tamen ab internae considerationis culmine ad consueta nostra ex ipsa mortalitatis huius mutabilitate relabimur, et imminentium peccatorum male sedula importunitate tentamur. Cum ergo caecis nostris mentibus subtilia de semetipso insinuat, in nebula vocem levat.
6 Cum vero tentatione vitiorum ipse de Deo noster intellectus opprimitur, quasi aquarum impetu in voce sua Deus operitur. Tot enim super illum aquas mittimus, quot post inspirationem eius gratiae, cogitationes illicitas in corde versamus. Nec tamen nos vel oppressos deserit, nam illico ad mentem redit, tentationum nebulas discutit, imbrem compunctionis infundit, et subtilis intelligentiae solem reducit; atque sic ostendit quantum nos diligit, qui nos nec cum respuitur relinquit, ut saltem sic erudita humana conscientia ad se tentationes erubescat admittere, quam Redemptor suus et vagantem non cessat amare. Hoc in nobis per semetipsum tolerat, hoc ab infidelibus per suos quotidie praedicatores portat. sbb354.55 r Eius enim donum suborta in nobis tentatione repellitur, et tamen ab infundendo intrinsecus munere nequaquam nostra infirmitate revocatur. Eius publice verba respuuntur, et tamen ab eroganda gratiae largitate nulla infidelium iniquitate compescitur. Nam cum pravi homines praedicamenta despiciunt, adiungit etiam miracula quae venerentur. Unde post editam vocem, post inundantium aquarum impetum, apte subiungitur:



>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, II .
monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.53 > csg48.81 > 1

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik