monumenta.ch > Hieronymus > sluMscr.Dresd.A.145.b.57 > 28
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, XXVII . <<<     >>> XXIX.

CAPUT XXVIII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 De cuius utero egressa est glacies, et gelu de coelo quis genuit?
2 Quid enim aliud in gelu vel glacie nisi frigida et perfidiae torpore constricta accipimus corda Iudaeorum? Qui quondam per acceptionem legis, per custodiam mandatorum, per ministeria sacrificii, per mysteria prophetiae, sic intra sinum gratiae, quasi intra uterum creatoris, habebantur. Sed quia, veniente Domino, constricti frigore perfidiae, fervorem fidei et caritatis amiserunt, a secreto gratiae sinu proiecti, quasi glacies, de utero creatoris egressi sunt: Et gelu de coelo quis genuit? Quid hic aliud coelum, nisi sublimis debet intelligi vita sanctorum? cui coelo dicitur: Attende coelum, et loquar. Non enim insensibili, sed rationabili creaturae loquebatur. De hoc coelo Dominus ait: Coelum mihi sedes est. De qua sede alias scriptum est : Anima iusti sedes sapientiae est. Quia ergo sapientia est Deus, si sedes Dei coelum est, et anima iusti sedes est sapientiae, coelum est utique anima iusti. Coelum fuit Abraham, coelum Isaac, coelum Iacob. sbb354.43 v Sed quia persecutores Domini pontifices Iudaeorum perfidiae torpore csg209.87 frigidi de illorum patrum progenie processerunt, quasi de coelo gelu exiit, quia de sublimi prole sanctorum processit frigida plebs infidelium. Cum enim de Abraham natus est Caiphas, quid aliud nisi gelu de coelo processit? Quod tamen gelu idcirco Dominus genuisse se dicit, quia Iudaeos, quos naturaliter ipse bonos condidit, iusto iudicio per eorum malitiam frigidos a se exire permisit. Dominus enim auctor est naturae, non culpae. Genuit ergo creando naturaliter quos iniquos permisit vivere tolerando patienter. Et quia illa quondam tenera ac fidei penetrabilia corda Iudaeorum, in perfidiae postmodum obstinatione durata sunt, recte subiungitur:

bke23.26v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik