monumenta.ch > Gregorius Magnus > 6
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, V. <<<     >>> VII.

CAPUT VI. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et brachium excelsum conteretur.
2 Excelsum quippe brachium conteritur, quando, praedicata fidei csg209.52  gratia, superba legis operatio reprobatur, cum dicitur: Ex operibus legis non iustificabitur omnis caro.
3 Cuncta tamen haec intelligi et aliter possunt. Terram quippe Scriptura sacra vocare consuevit Ecclesiam. Extrema igitur terrae Dominus tenet et concutit, quia Ecclesiae suae ultima per adventum Antichristi persecutione immanissima turbari permittit, nec tamen permittendo deserit. bke23.17r Hanc terram aliquando Dominus tenet, et non concutit; aliquando tenet et concutit, quia modo eam tranquilla pace fidei possidet, modo commoveri impetu persecutionis iubet.
4 Bene autem cum diceret: Nunquid tenuisti concutiens extrema terrae, illico adiunxit: Et excussisti impios ex ea? Attestante enim Paulo, plerique in ea sunt qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Impios ergo ex ea Dominus excutit, quia hi quos nunc intima vitia possident, tunc in voraginem apertae infidelitatis cadent; atque in acervum palearum transeunt, cum tentationis illius aura commoventur. Et quamvis se nunc sub specie fidei intra areae sinum tegant, tunc nimirum extra granorum cumulum districti examinis ventilabro resilient.
5 Unde et apte subiungitur: Restituetur ut lutum signaculum. Ac si aperte diceret: Hi qui nunc videntur in Ecsbb354.27 rclesiae sinu signaculum, tunc ante oculos omnium restituentur ut lutum, id est, nequaquam iudicia hominum de professione religionis fallunt, sed quod terrena sapiant, demonstrantur. Solet enim Scriptura sacra pro fide appellare signaculum, pro iniquitate lutum. Nam filius iunior qui, consumpta substantia, ad patrem rediit, in munere annulum accepit. Gentilis enim populus, qui, immortalitate perdita, ad Deum poenitendo revertitur, per fidei signaculum munitur. Unde et a sponso suo Ecclesiae dicitur: Pone me ut signaculum super cor tuum. Idcirco namque signaculum rebus ponitur, ne qua diripientium praesumptione csg209.53 temerentur. Sponsus ergo in corde signaculum ponitur quando fidei eius mysterium in custodia nostrae cogitationis imprimitur, ut ille infidelis servus, nimirum noster adversarius, cum signata fide corda considerat, tentando ea irrumpere non praesumat. Per lutum vero terrena contagia demonstrantur, attestante Psalmista qui ait: Eduxisti me de lacu miseriae, et de luto faecis. Quia igitur multi in terrenis contagiis inventi, perducti ad Ecclesiam, coelestis fidei sacramento signantur, et tamen ab iniquis operibus non recedunt, seque nunc fidei velamine contegunt, sed cum tempus invenerint, quid sint veraciter ostendunt, recte dicitur: Restituetur ut lutum signaculum. Quos enim nunc fideles credimus, ipsos tunc fidei hostes inveniemus; et quamvis appareant non tentati signaculum, erunt procul dubio tentati lutum. Unde et recte dicitur, Restituetur, quia qualis eorum conscientia esse ante fidem potuit, tales eos post modum reproba vita convincit. De quibus apte subiungitur: Et stabit sicut vestimentum.
6 Tot nunc quasi vestibus sancta Ecclesia induitur, quot fidelium veneratione decoratur. Unde et ei ostensis gentilibus, a Domino per prophetam dicitur: Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris. Multis tamen quasi fidelibus nunc specie tenus induitur, sed pulsante persecutionis sbb354.27 v impetu, tunc eis exuta nudabitur; de quorum sorte hic dicitur: Et stabit sicut vestimentum. Stare vero hoc loco ponitur in peccato persistere. Unde scriptum est: Et in via peccatorum non stetit. Vel certe reprobus quisque sicut vestimentum stare dicitur, ut non posse bke23.17v stare monstretur, quia sicut induta vestis in visionis suae specie per corpus tenditur, exuta autem fracta complicatur, ita unusquisque qui a sanctae Ecclesiae tunc statu recesserit, tensus ac decorus quasi dum indueretur fuit, sed exutus postmodum, confractus atque abiectus iacebit. Si vero stare intelligimus perdurare, sicut vestimentum stat csg209.54 quisque reprobus qui in hac vita quam diligit breviter durat. Unde et per Prophetam dicitur: Omnia sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis ea, et mutabuntur. Haec itaque, quae allegoriarum nube recta intulit, nunc verbis apertioribus innotescit, subdens:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, V. <<<     >>> VII.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 6

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik