monumenta.ch > Gregorius Magnus > 4
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, III . <<<     >>> V.

CAPUT IV. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum.
2 Quid aliud Dominus plebem Israeliticam nisi lutum reperit, quam obsequiis gentilium deditam in Aegypto servientem lateribus invenit? Quam dum tot miraculis ad terram repromissionis duxit, dum perducsg209.51ctam cognitionis suae scientia implevit, dum tot arcana secretorum ei per prophetiam contulit; quid eam aliud quam servandi mysterii signaculum fecit? Ipsa quippe divina prophetia clausum continuit quidquid de se Veritas in fine revelavit. Sed dum post tot divina secreta, post tot percepta miracula in Redemptoris sui adventu, plus terram quam veritatem dilexit, per sacerdotes dicens: Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem, quasi ad eos quos in Aegypto reliqueret lateres rediit; et quae facta iam Dei signaculum fuerat, ad hoc se iterum quod deseruerat inflexit; lutumque se post signaculum in oculis veritatis exhibuit, cum per impietatis malitiam accepti verbi mysteria perdidit, et sola terrena sapere quae inquinant elegit.
3 Ubi apte subiungitur: Et stabit sicut vestimentum. Impolita namque et grossiora vestimenta etiam cum induta fuerint, quia induentis membris bene applicata non inhaerent, stare feruntur. Iudaea igitur circa veritatis notitiam etiam cum servire videretur, sicut vestimentum stetit, quia per exteriora mandata servire se Domino ostendit, sed adhaerere sbb354.26 v ei per charitatis intelligentiam noluit. Dum solam in praeceptis Dei litteram tenuit, et nequaquam se per spiritum sensibus intimis iunxit, quasi ei qui se induerat non adhaesit. Ubi et apte subiungitur:

bke23.16v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik