monumenta.ch > Gregorius Magnus > 10
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, IX. <<<     >>> XI .

CAPUT X. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quae praetexunt cuncta desuper.
2 Nubes cum desuper aerem praetexunt, si in coelum oculos attollimus, non coelum, sed ipsas intuemur; nec visus noster aethereas plagas penetrat, quia ei illas ipsa sua infirmitas occultat; et cum de coelo sol rutilat, prius interfuso aere pascitur, ut post in coelo solis rabke22.152rdios contempletur. Quia ergo carnales hocsg208.227mines sumus, cum superna appetere nitimur, quasi in coelum oculos levamus, et velut in coelum aciem intendimus, quia, pressi usu rerum corporalium, docere spiritalia conamur. Sed quia transire intellectus noster ad divina non sinitur, nisi prius per sanctorum praecedentium exempla formetur, quasi iam coetum noster oculus suscipit, sed nubes videt, quia comprehendere ea quae Dei sunt appetit, sed vix mirari ea quae hominibus collata sunt potest. Unde et alias dicitur: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis. Qui enim orientem solem contemplari non valet, irradiatos montes aspicit, et quia sol ortus sit deprehendit. Ex aeternis ergo montibus nos Deus illuminat, quia per admiratam vitam Patrum praecedentium, radio nos suae claritatis illustrat. Ecce in studio devotionis dominicae et charitatis accendimur, sed in hac devotione atque charitate melius harum nubium contemplatione formamur. Quid enim devotius Petro? Quid charius Ioanne? Ille per devotionem fluida maris dorsa calcare non timuit, iste per amorem in ipso auctoris nostri pectore requievit; et qui ad corporalis coenae refectionem venerat, spiratale pabulum de sinu Redemptoris sumpsit.
3 Sed quia signari per nubes etiam prophetas diximus, necesse est ut adhuc ad medium superiorum Patrum exempla deducamus. Ecce cum praeceptis coelestibus subdi per obedientiam cupimus, consideratis antiquorum patrum vestigiis iuvamur. Quid enim Abraham obedientius, qui ad unam vocem dominicam cognatos ac patriam deserit, et pro adipiscenda aeterna haereditate ipsum ferire non trepidat quem senex iam et pene moriturus acceperat haeredem? Cum patientiae virtutem apprehendere conamur, praecedentium exempla conspicimus. Quid enim Isaac patientius, qui csg208.228 ligna portat, de holocausto interrogat, atque post paululum ligatur, et non loquitur; arae superponitur et non reluctatur? Quid ergo isto viro dici patientius potest, qui quasi ad solatium ducitur, et requirit; ad feriendum ligatur, et conticescit; et oblaturus holocaustum interrogat, offerendus in holocaustum tacet? Cum accingi ad laborum tolerantiam nitimur, exemplis praecedentibus sublevamur. Quid enim Iacob laboriosius, qui apud Laban tam longo tempore propinquus iure cognationis, opera exercuit servitutis, et vice obsecutus est famuli, ut perfrueretur praemiis haeredis? Cum arcem continentiae et castitatis ascendere nitimur, exemplis praecedentium sublevamur. Quid enim Ioseph castius, qui ad desiderium petulantis dominae, iugo luxuriae premi non potuit etiam captivus? Et quidem hominibus exstitit servus, sed contra dominantem nequitiam et in servitio liber fuit. Cum mansuetudine repleri concupiscimus, praecedentium exemplis adiuvamur. Quid enim Moyse mansuetius, qui commissi sibi populi seditionem tolerat, et tamen irascentem Dominum pro eisdem suis persecutoribus rogat, seque pro illis divino furori obiicit, quia in sancto eius pectore etiam ex persecutione charitas ignescit? Cum contra adversa mundi formare mentis constantiam nitimur, praecedentium consideratione fulcimur. Quid enim Iosue constantius, qui ad explorandam gentium qualitatem missus, nec proceritatis magnitudinem, nec numerositatis multitudinem expavit. Unde et easdem gentes, quas explorando non timuit, etiam praeliando prostravit. Cum benignitatis culmen apprehendere conamur, praecedentium exemplis instruimur. Quid enim Samuele benignius, qui de principatu regendi populi deiectus, successorem sibi csg208.229 humiliter requirit, inventumque bke22.152v ungit in regem, unctum mox patitur persecutorem. A quo ne moriatur, trepidat; et tamen ne ei Dominus irascatur, rogat. Ipse quippe cum mitteretur, ait: Audiet Saul, et interficiet me. Et ei per semetipsam Veritas dicit: Quousque tu luges Saulem, cum ego abiecerim eum? Quid ergo isto viro benignius dici potest, qui et hunc non vult divinitus percuti a quo formidat occidi? Cum ad pietatis atque humilitatis celsitudinem tendimus, praecedentium exemplis levamur. Quid enim David misericordius, quid humilius dici potest, qui a rege reprobo pro victoriis contumelias recepit, qui de manu hostili Israeliticam gentem fortis eripuit, et tamen ipse ne moriatur quasi debilis fugit; qui et se electum divino iudicio, et persecutorem suum reprobum agnoscit, et tamen eidem persecutori suo crebrae satisfactionis humilitate se subiicit, qui persecutoris lanceam tollit, oram chlamydis detruncat, atque ad cacumen montis protinus properat, et uno eodemque tempore quia occidendi potestatem habuerit ostentat, et ne occidatur rogat?
4 Quia ergo in cunctis quae spiritaliter appetimus exemplis praecedentibus informamur, bene de his nubibus dicitur: Quae praetexunt cuncta desuper. More enim nubium extensa super nos patrum vita tegimur, ut ad fructum fecundi germinis infundamur. Et quasi intuentes coelum prius nubes aspicimus, quia ante bonorum facta admirando cernimus, et post illa quae sunt coelestia experiendo penetramus. Sed quia nequaquam harum nubium, id est antiquorum patrum, vita nobis virtusque patesceret, nisi eam nubes aliae, id est sancti apostoli lumine suae praedicationis aperirent, ad has nubes quae praedicando mundum circumeunt sermo redeat, et quid per illas Dominus in mundo egerit ostendat. Sequitur:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, IX. <<<     >>> XI .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 10

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik