monumenta.ch > Gregorius Magnus > 12
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, XI . <<<     >>> XIII .

CAPUT XII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et omnes vias eius intelligere noluerunt.
2 Non enim ait: Infirmitate non intelligunt, sed, intelligere noluerunt, quia saepe quae facere despiciunt, etiam scire contemnunt. Quia enim scriptum est: Servus nesciens voluntatem domini sui, et faciens digna plagis, vapulabit paucis; et servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens iuxta eam, plabke22.128rgis vapulabit multis; impunitatem peccandi existimant remedium nesciendi. Qui nimirum sola superbiae caligine tenebrescunt, atque ideo non discsg208.135cernunt quia aliud est nescisse, aliud scire noluisse. Nescire enim ignorantia est; scire noluisse, superbia. Et tanto magis excusationem non possunt habere quia nesciant, quanto magis eis etiam nolentibus opponitur quod cognoscant. Unde per Salomonem dicitur: Nunquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam, in summis excelsisque verticibus super viam in mediis stans semitis? Transire fortasse per viam vitae temporalis cum eius ignorantia poteramus, si haec eadem sapientia in semitae angulis constitisset.
3 Investiganda fuerat, si occultari voluisset. Sed postquam incarnationis suae mysteria publice ostendit, postquam humilitatis exempla superbientibus praebuit, semetipsam nobis quasi transeuntibus in mediis semitis fixit, ut videlicet in eam, quam quaerere nolumus, impingamus; et quam transeuntes videre negligimus, tangamus offendentes. Dicatur itaque: Et omnes vias eius intelligere noluerunt. Via quippe est incarnatae sapientiae omnis actio quam temporaliter gessit. Viae eius sunt vivendi ordines, quos ad se venientibus stravit. Tot itaque ad se venientibus vias praebuit, quot bene vivendi exempla monstravit. Humilitatis eius vias Propheta aspexerat, cum suspirabat, dicens: In mandatis tuis me exercebo, et considerabo vias tuas. Hinc rursum de unoquoque iusto dicitur qui curat ut per dominica exempla gradiatur: A Domino gressus hominis diriguntur, et viam eius cupit nimis . Quia ergo superbi quique humiliatis dominicae facta contemnunt, recte dicitur: Vias eius intelligere noluerunt. Viae enim istae visione despectae sunt, sed intellectu reverendae. Aliud quippe est in eis quod cernitur, aliud quod exspectatur. Quid enim in hac vita aliud quam deiectionem, sputa, ludibria, mortemque intuentium oculis ostendit? csg208.136 Sed per haec infima transitur ad summa, per haec dedecora quae praecedunt aeterna nobis et gloriosa pollicentur. Viderunt ergo superbi vias Dei, sed intelligere noluerunt, quia dum abiecta quae in se illae ostendunt despiciunt, perdiderunt isti sublimia quae promittunt. Vias itaque Dei intelligere est et humiliter tolerare transitoria, et perseveranter exspectare mansura, ut exemplo Domini coaeterna quaeratur gloria opprobriis temporalibus comparata, et non quod hic quisque tolerat, sed in id quod exspectat intendat. Ad haec ergo superbi clausos oculos tenuerunt, quia dum in gloria praesentis vitae superbiunt, humilitatis Dominicae celsitudinem non viderunt. Lumen enim intelligentiae humilitas aperit, superbia abscondit. Nam secretum quoddam pietatis est, et tanto minus ad illud animus pervenit, quanto magis intumescit, quia eo ipso foras repellitur, quo insanius afflatur. Sequitur:


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik