monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, VIII. <<<     >>> X .

CAPUT IX. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Novit enim opera eorum, et idcirco inducet noctem, et conterentur.
2 Sciendum summopere est quod iniquus quisque duobus modis in nocte conteritur, vel cum exterioris poenae tribulatione percutitur, vel cum occulta sententia interius caecatur. In nocte corruit, cum per extremum iudicium vivendi lumen in perpetuum amittit. Unde scriptum est: Ligate ei manus et pedes, et mittite eum csg208.126 in tenebras exteriores. Tunc enim coactus in tenebras exteriores mittitur, quia nunc in interioribus excaecatur voluntarie. Rursum in nocte iniquus conteritur, cum pecatorum praecedentium confusione damnatus, veritatis lumen non invenit, et quid deinceps agere debeat non agnoscit. Omne quippe peccatum, quod tamen citius poenitendo non tergitur, aut peccatum est et causa peccati, aut peccatum et poena peccati. Peccatum namque quod poenitentia non diluit ipso suo pondere mox ad aliud trahit. Unde fit ut non solum peccatum sit, sed peccatum et causa peccati. Ex illo quippe vitio culpa subsequens oritur, ex quo caecata mens ducitur ut peius ex alio ligetur. Sed peccatum quod ex peccato oritur, non iam peccatum tantummodo, sed peccatum est et poena peccati, quia iusto iudicio omnipotens Deus cor peccantis obnubilat, ut praecedentis peccati merito etiam in aliis cadat. Quem enim liberare noluit, deserendo percussit. Non ergo immerito poena peccati dicitur, quod iusta desuper irrogata caecitate, ex praecedentis peccati ultione perpetratur. Quod videlicet agitur dispositione superius ordinata, sed inferius iniquitate confusa, ut et praecedens culpa sit causa subsequentis, et rursum culpa subsequens sit poena praecedentis. Quod bene in infidelibus et lubricis Paulus quasi quoddam semen erroris aspexerat, cum dicebat: Qui cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias bke22.126r egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis. Sed quod ex huius erroris semine pullulavit, illico adiungit, dicens: Propter quod tradidit illos Deus in desideria csg208.127 cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis. Quia enim cognoscentes Deum peccatum superbiae intelligendo commiserunt, caecantur etiam ne intelligant quod committunt. Et qui intelligentiam suam sequi nolunt in peccato et causa peccati, et ipsum lumen intelligentiae perdunt in peccato et poena peccati. Prioris ergo peccati merito peccatorum subsequentium fovea tegitur, ut qui malum sciens perpetrat, deinceps iuste in aliis etiam nesciens cadat.
3 Hoc quippe agitur, ut culpae culpis feriantur, quatenus supplicia fiant peccantium ipsa incrementa vitiorum. Nam quia omnipotens Deus ad poenitentiam tempus indulget, quod tamen humana malitia ad usum suae iniquitatis intorquet, nimirum iusto Dei iudicio augeri culpa permittitur, ut ad feriendum altius quandoque cumuletur. Hinc enim rursum de quibusdam Paulus apostolus dicit: Ut impleant peccata sua semper. Hinc voce angeli ad Ioannem dicitur: Qui nocet, noceat adhuc; et qui in sordibus est, sordescat adhuc. Hinc David ait: Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, ut non intrent in iustitiam tuam. Hinc rursum de Domino ab eodem Psalmista dicitur: Immissiones per angelos malos viam fecit semitae irae suae. Cor quippe Dominus prioribus meritis aggravatum iuste permittit etiam subsequentibus malignorum spirituum persuasionibus falli, quod cum digne in culpa trahitur, reatus eius in poena cumulatur. Unde et irae suae Dominus viam de semita fecisse perhibetur. Latior enim est via quam semita. Ex semita vero irae suae viam facere est irae causas districte iudicando dilatare, ut qui illuminati agere recte noluerunt, iuste caecati adhuc faciant, unde amplius puniri mereantur. Hinc per Moysen dicitur: Noncsg208.128dum completa sunt peccata Amorrhaeorum. Hinc per eumdem Moysen Dominus dicit: Ex vinea enim Sodomorum vitis eorum, et propago eorum ex Gomorrha. Uva eorum uva fellis, et botrus amaritudinis in ipsis. Furor draconum vinum eorum, et furor aspidum insanabilis. Nonne haec omnia congregata sunt apud me, et signata in thesauris meis? In die ultionis reddam eis. Quam multa eorum mala narravit, et tamen illico adiungit: In tempore quo lapsus fuerit pes eorum. Ecce atrocissima illorum facinora describuntur, et tamen ad ultionis diem adhuc subsequens lapsus aspicitur, quo eorum culpae cumulentur. Habent iam quidem unde feriri mereantur; sed sustinetur tamen adhuc peccatum crescere, ut peccantes possit atrocior poena cruciare. Iam meretur supplicium peccatum et causa peccati; sed exspectatur adhuc, ut augmentum supplicii subroget peccatum, et poena peccati.
4 Plerumque vero unum atque idem peccatum, et peccatum est ut et poena et causa peccati. Quod melius ostendemus si res ipsas ad medium deducamus. Effrenata enim ventris ingluvies in fervorem luxuriae plenitudinem carnis instigat. Perpetrata autem luxuria saepe aut periurio, aut homicidio tegitur, ne humanabke22.126vrum legum ultione puniatur. Ponamus ergo ante oculos quod quidam voracitatis sibi frena laxavit, qua voracitate superatus adulterii facinus admisit; deprehensus autem in adulterio, latenter virum adulterae, ne ad iudicium traheretur, occidit. Hoc itaque adulterium, inter voracitatem et homicidium positum, de illa videlicet nascens, hoc csg208.129 generans, peccatum est et poena et causa peccati. Peccatum profecto est per semetipsum; poena vero peccati est, quia culpam voracitatis auxit; causa autem peccati est, quia subsequens etiam homicidium genuit. Unum ergo idemque peccatum est et poena praecedentis, et causa culpae subsequentis, quia et transacta dum exaggerat damnat, et adhuc sequentia quae damnari debeant seminat. Igitur quia peccatis praecedentibus caecatur oculus cordis, ipsa caecitas quae peccantis animum ex anteactae culpae damnatione confundit merito nox vocatur, quia per hanc ab oculis delinquentis lumen veritatis absconditur. Bene itaque dicitur: Novit enim opera eorum, et idcirco inducet noctem, et conterentur, quia, ut saepe dictum est, praecedentia nimirum mala faciunt, ut ad peccandum iterum tenebris subsequentibus involvantur, ut eo iam lumen iustitiae videre non possint, quo illud et quando poterant videre noluerunt. Inducere autem noctem Dominus dicitur, non quod ipse tenebras inferat, sed quod obscura corda peccantium misericorditer non illustret, ut hoc ipsum in nocte caecasse sit a caecitatis tenebris liberare noluisse. Sequitur:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, VIII. <<<     >>> X .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik