monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, VI . <<<     >>> VIII.

CAPUT VII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad Deum in iudicium.
2 Versus iste tanto maiore disputatione indiget, quanto hoc quod dicit, si negligitur, acrius dolet. Hic nimirum non illud iudicium designatur, quod per aeternam retributionem punit, sed quod mente conceptum per conversationem diluit. Ad illud quippe venire non desiderat, quisquis se per illud damnari formidat. Dum ergo dicitur: Neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in iudicium, profecto ostenditur esse quoddam iudicium quod quandoque etiam a damnatis ac reprobis desideretur. Et quod est illud, nisi hoc, de quo Paulus apostolus dicit: Si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur? et de quo per prophetam dicitur: Non est iudicium in gressibus eorum; csg208.114 et de quo David ait: Honor regis iudicium diligit; videlicet qui iam Deum honorat ex fide, sollicite iudicet quid ei debeat in operatione. Unde rursum scriptum est: Iudicare coram Domino, et exspecta eum. Coram Domino scilicet iudicatur, qui corde Dominum conspicit, et actus suos sub eius praesentia, sollicita inquisitione discernit. Quem tanto quis securius exspectat, quanto quotidie vitam suam suspectus examinat. Qui enim ad extremum eius iudicium venit, non iam coram illo, sed ab illo iudicatur. De hoc quoque mentis iudicio obliviscenti animae per prophetam Dominus dicit: Reduc me in memoriam, ut iudicemur simul; narra si quid habes, ut iustificeris.
3 Debet enim uniuscuiusque mens et causas suas apud Dominum, et causas Domini contra se sollicita inquisitione discutere; debet caute pensare, vel quae ab eo bona perceperit, vel quae mala bonis illius perverse vivendo responderit. Quod electi quidem quotidie facere omnino non cessant. Unde bene Salomon ait: Cogitationes iustorum, iudicia. Accedunt enim ad secretarium iubke22.123rdicis intra sinum cordis: considerant quam districte quandoque feriat qui diu patienter exspectat; metuunt in his quae se egisse meminerunt, et puniunt flendo quod perpetrasse se intelligunt; timent subtilia Dei iudicia, etiam de his quae in semetipsis intelligere fortasse non possunt. Vident enim videri divinitus quod ipsi in se per humanitatem non vident; conspiciunt districtum iudicem, qui quo tardius venit, eo severius percutit. Sanctorum etiam patrum residere conventum cum eo pariter contemplantur, eorumque vel exempla, vel dicta se contempsisse reprehendunt, atque in hoc secreto interioris iudicii, ipsa mentis suae exsecutione constricti, poenitendo fericsg208.115unt quod superbiendo commiserunt. Ibi namque adversum se quidque se impugnat, enumerant: ibi ante oculos suos omne quod defleant, coacervant; ibi quidquid per iram districti iudicis decerni possit, intuentur; ibi tot patiuntur supplicia, quot pati timent; nec deest in hoc iudicio mente cencepto omne ministerium, quod punire reos suos plenius debeat. Nam conscientia accusat, ratio iudicat, timor ligat, dolor excruciat. Quod iudicium eo certius punit, quo interius saevit, quia videlicet ab exterioribus non accedit. Unusquisque enim cum causam huius examinis contra se aggredi coeperit, ipse est actor qui exhibet, ipse reus qui exhibetur; odit se qualem fuisse se meminit, et ipse qui est, per semetipsum insequitur illum qui fuit, atque ab ipso homine adversus semetipsum fit quaedam rixa in animo, parturiens pacem cum Deo. Hanc cordis rixam Dominus requirebat, cum per prophetam diceret: Attendi et auscultavi, nemo quod bonum est loquitur, nullus est qui agat poenitentiam super peccato suo, dicens: Quid feci? Ista cordis humani rixa placatus est, cum prophetae suo de Achab rege semetipsum reprehendente loqueretur, dicens: Vidisti Achab humiliatum coram me? Quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus eius.
4 Quia ergo nunc in potestate est internum mentis nostrae contra nos subire iudicium, recognoscendo accusemus nosmetipsos, et quales fuimus poenitendo torqueamus; non cessemus dum licet iudicare quod fecimus, audiamus caute quod dicitur: Neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in iudicium. Reproborum namque esse proprium solet, semper prava agere, et nunquam quae egerint retractare. Omne enim quod faciunt caeca csg208.116 mente pertranseunt, factumque suum nisi cum puniti fuerint, non agnoscunt. At contra electorum est actus suos quotidie ab ipso cogitationis fonte discutere, et omne quod turbidum profluit ab intimis exsiccare. Sicut enim non sentimus quomodo crescunt membra, proficit corpus, mutatur species, nigredo capillorum albescit in canis (haec quippe omnia nobis nescientibus aguntur in nobis), ita mens nostra per momenta vivendi ipso curarum usu a semetipsa permutatur, et non agnoscimus, nisi vigilanti custodia ad interiora nostra residentes, provectus nostros quotidie defectusque pensemus. Hoc ipsum enim in hac mortali vita consistere, quasi ad vetustatem ire est, et cum indiscussa mens relinquitur, in quodam senio torporis sopitur, quia sui negligens, propositum robur insensibiliter perdens, a forma prioris fortitudinis dum nescit senescit. Unde et per prophetam sub Ephraim specie dicitur: Comederunt alieni robur eius, et nescivit; sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit. Cum vero semetipsam quaerit, et subtiliter poenitendo se discutit, ab ipsa hac vetustate sua lota lacrymis et moerore incensa renovatur, et quae iam pene inveterata frixerat, per subministrata interni amoris studia bke22.123v novum calet. Unde Paulus apostolus usu mortalis vitae veterascentes discipulos admonet, dicens: Renovamini spiritu mentis vestrae.
5 Sed ad haec agenda valde exempla patrum et sacri eloquii praecepta nos adiuvant. Si enim sanctorum opera inspicimus, et divinis iussionibus aurem praebemus, alia nos contemplata, alia audita succendunt, et cor nostrum torpore non constringitur, dum imitatione provocatur. csg208.117 Unde bene ad Moysen dicitur: Ignis in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos, subiiciens mane lingua per singulos dies. Altare quippe Dei est cor nostrum, in quo iubetur ignis semper ardere, quia necesse est ex illo ad Dominum charitatis flammam indesinenter ascendere. Cui per singulos dies sacerdos ligna subiiciat, ne exstinguatur. Omnis enim Christi fide praeditus membrum utique summi sacerdotis effectus est, sicut cunctis fidelibus Petrus apostolus dicit: Vos autem genus electum, regale sacerdotium. Et sicut Ioannes apostolus dicit: Fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes. Sarcerdos ergo in altari ignem nutriens, quotidie ligna subiiciat, id est fidelis quisque, ne in eo charitatis flamma deficiat, in corde suo tam exempla praecedentium quam sacrae Scripturae testimonia congerere non desistat. Nam quasi quaedam fomenta igni dare est in excitatione charitatis vel exempla patrum vel praecepta dominica ministrare. Quia etenim interna novitas nostra ipsa quotidie huius vitae conversatione veterascit, ignis iste adhibitis lignis nutriendus est, ut dum per usum se nostrae vetustatis extenuat, per patrum testimonia et exempla reviviscat. Et bene illic praecipitur ut mane ligna per dies singulos congerantur. Haec quippe non fiunt, nisi cum nox caetitatis exstinguitur. Vel certe quia mane prima pars diei est, postpositis cogitationibus vitae praesentis, hoc primo loco quisque fidelium cogitet, ut quod in se iamiamque quasi deficit, quibus valet nisibus studium charitatis inflammet. Ignis enim iste in altari Domini, id est in corde nostro citius exstinguitur, nisi solerter adhibitis exemplis patrum et dominicis testimoniis reparetur.
6 Ita charitatis igne succensi, holocaustum Deo sumus. Bene autem illic subiungitur: Et imposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum. Nam quisquis in se ignem hunc charitatis accendit, semetcsg208.118ipsum utique holocaustum desuper imponit, quia omne vitium quod in se male vivebat exurit. Cum enim cogitationum suarum interna considerat, et vitam reprobam per immutationis gladium nactat, in ara se sui cordis imposuit, et igne charitatis incendit. De qua hostia pacificorum adipes redolent, quia interna novae charitatis impinguatio pacem inter nos et Deum faciens, odorem de nobis suavissimum reddit. Quia vero eadem charitas in cordibus electorum inexstinguibilis manet, apte illic subditur: Ignis est iste perpetuus, qui nunquam deficiet de altari. Nunquam profecto de altari ignis iste deficiet, quia etiam post hanc vitam eorum mentibus fervor charitatis accrescit. Aeterna quippe contemplatione agitur, ut omnipotens Deus quo magis visus fuerit, eo amplius diligatur.
7 Quod autem divinis admonitionibus et praecedentium exemplis adiuti de huius vitae profundo liberamur, bene etiam propheta Ieremia in puteum misso signatum est, qui ut levetur ex puteo, funes ad eum et panni veteres deponuntur. Quid enim funibus nisi praecepta dominica figurantur? Quae quia nos in mala operatione positos, et convinciunt, et eripiunt, quasi libke22.124rgant et trahunt, coarctant et levant. Sed ne ligatus his funibus dum trahitur incidatur, simul etiam panni veteres deponuntur, quia ne divina praecepta nos terreant, antiquorum patrum nos exempla confortant, et ex eorum comparatione facere nos posse praesumimus, quod ex nostra imbecillitate formidamus. Si ergo levari de hoc profundo festinamus, ligemur funibus, id est praeceptis dominicis astringamur. Intersint etiam panni veteres, cum quibus melius teneantur csg208.119 funes; id est, praecedentium confortemur exemplis, ne infirmos nos ac timidos praecepta subtilia vulnerent dum levant. Quasi quosdam pannos veteres Paulus apostolus subiungebat, cum levandis discipulis suis praeceptis spiritalibus exempla veterum commodaret, dicens: Iusti ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres: lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt. Et paulo post: Habentes itaque tantam impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen. Et iterum: Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. Superius videlicet, dum spiritalia praecepta loqueretur, quasi funes miserat, postmodum vero memorans exempla maiorum, quasi veteres pannos adhibebat.
8 Excitati ergo tot vocibus praeceptorum, adiuti tot comparationibus exemplorum, ad corda nostra redeamus, discutiamus omne quod agimus, et quidquid in nobis divinae rectitudinis regulam offendit, accusemus, ut apud districtum iudicem ipsa nos accusatio excuset. In hoc enim mentis nostrae iudicio tanto citius absolvimur, quanto nos districtius reos tenemus. Nec ad haec agenda praetermittenda sunt tempora, quibus vacat, quia ad haec agenda post huius vitae tempora non vacat. Vacue quippe non dicitur: Neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad Deum in iudicium. Idcirco namque memoramur quod tunc non possumus, ne nunc quod possumus negligamus. Sed ecce negotia occupant quae nobis incessanter apposita a considerandis nobiscsg208.120metipsis mentis nostrae oculum declinant. In istis namque visibilibus quae intuetur cor nostrum extra se spargitur, et quid de se intrinsecus agatur obliviscitur dum extrinsecus occupatur. Divina autem vox terribilibus sententiis suis quasi quibusdam clavis illud pungit ut evigilet, ut homo occulta super se iudicia quae pressus torpore dissimulat, terrore saltem pulsatus expavescat. Ut enim superius diximus, ipso usu vitae veteris mens male assueta deprimitur, et in haec quae spectat exterius quasi dormiens sopitur: quae postquam semel se ad appetenda visibilia foras fudit, a contemplandis invisibilibus intus evanuit. Unde nunc necesse est ut quae per visibilia spargitur de invisibilibus iudiciis feriatur; et quia in iis se exterioribus male delectata prostravit, saltem percussa requirat quod deseruit. Ecce autem Scriptura sacra terrore quodam torpentia corda transfigit, ne in his inhaereant quae exterius defluunt, sed quae interius aeterna perdiderunt. Indicat quid sententia occulta decernitur, ne immoderate a nobis haec publica cogitentur. Dicit quid super nos agatur de nobis, ut ab hoc publico temporalitatis colligamus oculum cordis ad secretum internae dispositionis. Nam postquam multa narrata sunt de poena malorum, subito infertur occultum iudicium, quod pie super nos iusteque disponitur, quomodo alii perdunt bke22.124v quod tenere videbantur, et alii accipiunt quod alii ex meritis perdunt. Ait enim:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, VI . <<<     >>> VIII.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik