monumenta.ch > Gregorius Magnus > 10
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, IX. <<<     >>> XI. .

CAPUT X. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Liberavit enim animam suam, bke22.113v ne pergeret in interitum.
2 Quia praeveniente divina gratia in operatione bona, nostrum liberum arbitrium sequitur, nosmetipsos liberare dicimur, qui liberanti nos Domino consentimus. Unde Paulus, cum diceret: Abundantius illis omnibus laboravi, ne labores suos sibi tribuisse videretur, illico adiunxit: Non autem ego, sed gratia Dei mecum. Quia enim praevenientem Dei gratiam in se per liberum arbitrium fuerat subsecutus, apte subiungit, Mecum: ut et divino muneri non esset ingratus, et tamen a merito liberi arbitrii csg208.79 non remaneret extraneus. De hoc autem qui liberatori suo semetipsum cognoscendo consensit, recte dicit: Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum. Sequitur:
3 Sed vivens lucem videret.
4 Lucem scilicet veritatis quam corde mortuus videre non posset. Vel certe, quia Dominus dixit: Ego sum lux mundi, videbunt lucem etiam mortui, quando omnes iniusti eum venire ad iudicium in humanitatis forma conspexerint. Sed vivens tunc lucem respicit, qui liberis oculis cordis in forma eum divinitatis attendit. Sequitur:


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik