monumenta.ch > Hieronymus > csg48.242 > 4
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, III . <<<     >>> V.

bke22.110r  CAPUT IV. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Consumpta est caro eius a suppliciis; revertatur ad dies adolescentiae suae.
2 In illo quippe primo homine a Deo recedente repulsi a paradisi gaudiis, in hanc mortalis vitae aerumnam cecidimus, et quam gravem culpam serpentis suasione commisimus, poena nostrae ultionis sentimus. Huc enim lapsi, nihil extra Deum, nisi quo affligeremur, invenimus. Et quia per oculorum visum carnem secuti sumus, de ipsa carne, quam praeceptis Dei praeposuimus, flagellamur. In ipsa quippe quotidie gemitum, in ipsa cruciatum, in ipsa interitum patimur, ut hoc nobis mira dispositione Dominus in poenam verteret, per quod fecimus culpam; nec aliunde esset csg208.65 interim censura supplicii, nisi unde fuerat causa peccati, ut eius carnis amaritudine homo erudiretur ad vitam, cuius oblectatione superbiae pervenit ad mortem.
3 Quia ergo innumeris humanum genus carnalis vitae suppliciis premebatur, sed Redemptore nostro veniente, et vitia corruptionis nostrae et tormenta deleta sunt, dicatur de redempto homine: Consumpta est caro eius a suppliciis; revertatur ad dies adolescentiae suae. Ac si diceret: Mortalitatis suae poena in quadam vetustatis suae senectute deiectus est; revertatur ad dies adolescentiae suae, id est prioris vitae integritate renovetur, ut non in eo remaneat quo lapsus est, sed ad hoc redemptus redeat ad quod percipiendum conditus fuit. Scriptura enim sacra saepe adolescentiam pro novitate vitae ponere consuevit. Unde venienti sponso dicitur: Adolescentulae dilexerunt te; id est, electorum animae gratia baptismatis renovatae, quae non in vitae veteris usu deficiunt, sed novi hominis conversatione decorantur. Senectutem quippe veteris hominis inter vitia tabescentem deflebat ille qui ait: Inveteravi inter omnes inimicos meos. E contra alius gaudere in virtutibus admonens, dicit: Laetare, iuvenis, in adolescentia tua. Ac si diceret: Fortis quisque gaudeat in renovatione sua; id est, laetitiam suam non in vitae veteris voluptate, sed in conversationis novae virtute constituat. Quia vero ad hoc novitatis robur non nostris viribus, sed Redemptore interveniente revocamur, pro hoc flagellato homine deprecans angelus dicat: Revertatur ad dies adolescentiae suae. Et quia dum Redemptor noster Patrem pro nobis interpellat, nos quoque vitae pristinae torpore discusso, ad sitim orationis accendimur, apte de hoc hocsg208.66mine redempto subiungitur:


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik