monumenta.ch > Gregorius Magnus > 22
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 22, XXI . <<<     >>> XXIII.

CAPUT XXII. SHOW APPARATUS

1 Si fructus eius comedi absque pecunia.
2 Fructus etenim terrae absque pecunia comedere est ex Ecclesia quidem sumptus accipere, sed eidem Ecclesiae praedicationis pretium non praebere. De qua videlicet praedicatione auctoris voce dicitur: Oportuit te committere pecuniam meam nummulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum erat cum usura. Terrae igitur fructus absque pecunia comedit, qui ecclesiastica commoda ad usum corporis percipit, sed exhortationis ministerium populo non impendit. Quid ad haec nos pastores dicimus, qui adventum districti iudicis praecurrentes, officium quidem praeconis suscipimus, sed alimenta ecclesiastica muti manducamus? Exigimus quod nostro debetur corpori, sed non impendimus quod subiectorum debemus cordi. Ecce vir sanctus tot in hoc saeculo pignoribus obstrictus, inter occupationes innumeras liber ad studium praedicationis fuit. Qui fructus terrae nunquam sine pecunia comedit, quia nimirum subditis verbum bonae admonitionis reddidit, a quibus fructus corporeae servitutis accepit. Hoc namque debet omnipotenti Deo omnis qui praeest populo, hoc qui multis, hoc qui paucioribus praeest, ut sic debita ministeria a subditis exigat, quatenus ipse etiam quid semper admonitionis debeat sollicitus attendat. Omnes namque qui sub dispensatione conditoris vicario nobis ministerio iungimur sub uno ac vero Domino, quid nobis aliud nisi invicem servi sumus? Cum igitur is qui subest servit ad obsequium, restat procul dubio ut is qui praeest serviat ad verbum. Cum is qui subest iussis obtemperat, oportet ut is qui praeest curam sollicitudinis ac pietatis impendat. Sicque fit ut dum studiose nunc servire nobis invicem per charitatem nitimur, quandoque cum vero Domino communi exsultatione dominemur. Sed sunt nonnulli qui in eo quod officium praedicationis exhibent, aliis invident bonum quod habent, atque ideo iam veraciter non habent. Quibus recte per Iacobum dicitur: Quod si zelum amarum habetis inter vos, et contentiones sunt in cordibus vestris, non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Unde hic quoque cum dictum est: Si fructus eius comedi absque pecunia, recte subiungitur:

bke22.94r