monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 21, XIV. <<<     >>> XVI .

CAPUT XV. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Nunquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est, et formavit in vulva unus?
2 Potentibus viris magna est virtus humilitatis, considerata aequalitas conditionis. Omnes namque homines natura aequales sumus; sed accessit dispensatorio ordine, ut quibusdam praelati videamur. Si igitur hoc a mente deprimimus quod temporaliter accessit, invenimus citius quod naturaliter sumus. Plerumque enim se animo accepta potestas obiicit, eumque tumidis cogitationibus fallit. Manu ergo humillimae considerationis deprimendus est tumor elationis. Si enim apud semetipsam mens descendit de vertice culminis, citius planitiem invenit naturalis aequalitatis. Nam, ut praefati sumus, omnes homines natura aequales genuit, sed variante meritorum ordine, alios aliis dispensatio occulta postponit. Ipsa autem diversitas, quae accessit ex vitio, recte est divinis iudiciis ordinata, ut quia omnis homo iter vitae aeque non graditur, alter ab altero regatur. Sancti autem viri cum praesunt, non in se potestatem ordinis, sed aequalitatem conditionis attendunt, nec praeesse gaudent hominibus, sed prodesse. Sciunt enim quod antiqui patres nostri, non tam reges hominum quam pastores pecorum fuisse memorantur. Et cum Noe Dominus filiisque eius diceret. Crescite et mulbke22.78rtiplicamini et implete terram, subdit: Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae. Non enim ait: Sit super homines, qui futuri sunt; sed, Sit super cuncta animalia terrae.
3 Homo quippe animalibus irrationabilibus, non autem caeteris hominibus natura praelatus est; et idcirco ei dicitur, ut ab animalibus et non ab homine timeatur, quia contra naturam superbire est, ab aequali velle timeri, quamvis plerumque a subditis etiam sancti viri timeri appetunt, sed quando ab eisdem subditis Deum minime timeri deprehendunt, ut humana saltem formidine peccare metuant, qui divina iudicia non formidant. Nequaquam ergo praepositi ex hoc quaesito timore superbiunt, in quo non suam gloriam, sed subditorum iustitiam quaerunt. In eo enim quod metum sibi a perverse viventibus exigunt, quasi a non hominibus, sed brutis animalibus dominantur, quia videlicet ex qua parte bestiales sunt subditi, ex ea etiam debent formidini iacere substrati.
4 Cum vero deest vitium quod corrigatur, non de excellentia potestatis, sed de aequalitate conditionis gaudent; et non solum ab eis metui, sed etiam plus quam necesse est honorari refugiunt. Neque enim leve se perpeti damnum humilitatis credunt, si ab eis pro merito fortasse ordinis pluris aestimentur. Hinc est enim quod primus pastor Ecclesiae, cum, adorante se Cornelio, super se sibi honorem videret oblatum ad aequalitatem conditionis suae citius recurrit, dicens: Surge, et ipse ego homo sum. Quis enim nesciat quod conditori suo homo debeat et non homini prosterni? Quia ergo humiliari sibi plus quam debuit proximum vidit, ne ultra humanitatis metas mens intumesceret, esse se hominem recognovit, quatenus illati sibi honoris elationem frangeret ex considerata aequalitate conditionis. Hinc a Ioanne angelus adoratus, creaturam se esse cognovit, dicens: Vide ne feceris; conservus tuus sum, et fratrum tuorum. Hinc propheta, cum ad videnda sublimia rapitur, filius hominis vocatur, ut ductus ad coelestia, hominem se esse meminerit. Ac si eum divina vox verbis apertioribus admoneat dicens: Memento quid sis, ne de his ad quae raperis extollaris, sed altitudinem revelationis tempera memoria conditionis. Ex eo ergo colligendum est quanta communis naturae memoria in corde deprimi debeat terrenae potestatis tumor, si ex humanitatis vocabulo agitur, ne cogitationis elatio ex secretis coelestibus generetur. Cuius videlicet humanitatis bene beatus Iob semper recordationem tenuit, qui ait: Nunquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est, et formavit in vulva unus? Ac si aperte dicat: Cur non aeque debeamus in cuiuslibet negotii iudicio discuti, qui per conditoris potentiam sumus aequaliter facti? Sed quia castitatis eius atque humilitatis acta cognovimus, nunc liberalitatis opera cognoscamus. Sequitur:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 21, XIV. <<<     >>> XVI .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik