monumenta.ch > Gregorius Magnus > 12
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 21, XI . <<<     >>> XIII.

CAPUT XII. SHOW APPARATUS

1 Scortum alterius sit uxor mea, et super illam incurventur alii.
2 Et quia plerumque hoc quod faciendo non perpendimus quam grave sit, patiendo pensamus eiusdem vim facinoris quod se pati, si reus sit, debere denuntiat, exprimendo manifestat, dicens:
3 Hoc enim nefas est et iniquitas maxima; ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina.
4 Hoc inter peccatum distat et crimen, quod omne crimen peccatum est, non tamen omne peccatum crimen est. Et in hac vita multi sine crimine, nullus vero esse sine peccatis valet. Unde et praedicator sanctus, cum virum dignum gratia sacerdotali describeret, nequaquam dixit: Si quis sine peccato; sed, Si quis sine crimine est. Quis vero esse sine peccato valeat, cum Ioannes dicat: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est. In qua videlicet peccatorum, et criminum distinctione pensandum est quia nonnulla peccata animam polluunt, quam crimina exstinguunt. Unde beatus Iob crimen luxuriae definiens, ait: Ignis est usque ad perditionem devorans, quia nimirum reatus huius facinoris non solum usque ad inquinationem maculat, sed usque ad perditionem vorat. Et quia quamlibet alia fuerint bona opera, si luxuriae scelus non abluitur, immensitate huius criminis obruuntur, secutus adiunxit: Et omnia eradicans genimina. Genimina quippe sunt animae operationes bonae. Cui tamen si perverso ordine caro dominatur, igne luxuriae omnia bene prolata concremantur. Nulla quippe ante omnipotentis Dei oculos iustitiae pietatisque sunt opera, quae corruptionis contagio monstrantur immunda. Quid enim prodest si pie quisquam necessitati compatitur proximi, quando impie semetipsum destruit habitationem Dei? Si ergo per cordis munditiam libidinis flamma non exstinguitur, incassum quaelibet virtutes oriuntur, sicut per Moysen dicitur: Ignis exarsit ab ira mea, et ardebit usque ad inferos deorsum; comedet terram, et nascentia eius. Ignis quippe terram atque eius nascentia comedit, cum libido carnem, atque per hanc omnia bene acta consumit. Nam quidquid prodit ex fruge rectitudinis, hoc nimirum concremat flamma corruptionis. Dicat ergo: Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina, quia si corruptionis malo non resistitur, et illa procul dubio pereunt quae bona videbantur. Sed solent nonnullos ad humilitatem vitia sternere, atque ad tumorem mentis virtutes elevare. Quaerendum ergo nobis est, si beatus Iob in tanta castitatis munditia etiam humilis fuit. Sed sanctus vir cum alta virtutum teneat, quam de se humilia sentiat, repente aperit, cum subiungit:

bke22.77r