monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, X <<<     >>> XII

CAPUT XI. SHOW APPARATUS

1 Qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.
2 De convallibus illa rapiunt, quia haec de humilibus dictis Patrum superbo spiritu colligunt. Quae dum pro suis se partibus invenisse gloriantur, ad ea cum clamoribus currunt, quia videlicet omne quod sentiunt appetitu laudis ad aures hominum diffamare conantur. Sequitur:

bke22.58v