monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, VIII . <<<     >>> X

CAPUT IX. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Qui rodebant in solitudine, squalentes calamitate et miseria; bke22.58r et mandebant herbas, et arborum cortices.
2 Rodi solet quod comedi non potest. Haeretici autem quia Scripturam sacram intelligere sua virtute moliuntur, eam procul dubio apprehendere nequaquam possunt; quam dum non intelligunt, quasi non edunt. Et quia per supernam gratiam non adiuti hanc comedere nequeunt, quasi quibusdam illam nisibus rodunt. Exterius quippe illam contrectant, cum quidem conantur, sed non ad eius interiora perveniunt. Qui quia ab universalis Ecclesiae societate disiuncti sunt, non quolibet rodere, sed in solitudine memorantur. Ad quam nimirum solitudinem, quia praedicatores falsi sequaces suos traherent, longe ante Veritas praemonuit, dicens: Si dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire. Qui recte perhibentur calamitate et miseria squalidi, quia et morum sunt pernicie, et sensuum pravitate despecti. Qui herbas quoque et arborum cortices mandunt, quia elationis suae obice repulsi, in sacro eloquio magna et intima percipere nequeunt, sed vix in illo quaedam tenera et exteriora cognoscunt. Per herbas quippe dicta planiora, per arborum cortices Patrum eloquia exteriora signantur. Qui ergo ea scire appetunt ex quibus docti nequaquam sint, sed esse videantur, dum in sacris voluminibus vim charitatis erga Deum ac proximum medullitus non exquirunt, quasi ex herba et cortice pascuntur, quia vel ima, vel exteriora sunt, quae mentes superbientium nutriunt. Vel certe herbas mandere est de Scriptura sacra minima praecepta servare, maiora contemnere. Quos bene Veritas increpat, dicens: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentam, et anethum, et cuminum, et reliquistis quae graviora sunt legis. Qui arborum quoque cortices mandunt, quia sunt nonnulli qui in sacris voluminibus solam litterae superficiem venerantur, nec quidquam de spiritali intellectu custodiunt, cum nihil in verbis Dei amplius nisi hoc quod exterius audierint esse suspicantur. Quos tamen in cunctis erroribus suis inanis gloriae appetitus possidet, eosque honoris ambitus captivos tenet, et plerumque per ipsa quae loquuntur nihil aliud quam terrena lucra appetunt. De quibus per Paulum dicitur: Huiusmodi enim Christo Domino non serviunt, sed suo ventri. Unde recte quoque subiungitur:


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik