monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 1 > sectio 6 > 5
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, IV . <<<     >>> VI.

CAPUT V. SHOW APPARATUS

1 Qui fecit ventis pondus,
2 Velocitate enim ac subtilitate ventorum in Scriptura sacra solent animae designari, sicut per Psalmistam de Deo dicitur: Qui ambulat super pennas ventorum; id est, qui transgreditur virtutes animarum Fecit ergo ventis pondus, quia dum superna sapientia replet animas, eas maturitate indita graves reddit; non illa gravitate qua dicitur: Filii hominum usquequo gravi corde? Aliud namque est gravem esse per consilium, aliud per peccatum; aliud est gravem esse per constantiam, aliud per culpam. Ista enim gravitas pondus habet oneris, illa virtutis. Pondus ergo accipiunt animae, ut ab intentione Dei non iam levi motu desiliant, sed in eum fixa constantiae gravitate consistant. Adhuc ille populus leviter movebatur, de quo per prophetam dicitur: Abiit vagus in viam cordis fui; viam eius vidi, et dimisi eum. Grave autem consilium cordis omnem inconstantiam vagationis expellit. Et quoniam sunt animae quae levi motu nunc ista, nunc illa desiderant, omnipotens Deus, quia ipsas leves fluctuationes mentium non leviter pensat, vagationem cordis relinquendo diiudicat. Sed cum per gratiam respicit vagam mentem, in consilii stabilitatem figit. Recte ergo nunc dicitur: Qui fecit ventis pondus, quia cum leves motus animi misericorditer dignatur aspicere, hunc protinus ad constantiae maturitatem format. Vel certe ventis pondus facere est concessam hic electis de virtutibus gloriam, permista infirmitate temperare. Unde et subditur:

bke22.40r