monumenta.ch > Gregorius Magnus > 1
>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, II .

CAPUT I. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 1. Quid mirum si aeterna Dei sapientia conspici non valet, quando ipsa quoque invisibilia quae per eam condita sunt humanis oculis comprehendi non possunt? In rebus ergo creatis discimus creatorem omnium quanta humilitate veneremur, ut in hac vita usurpare sibi de omnipotentis Dei specie mens humana nil audeat, quod solum electis suis praemium in subsequenti remuneratione servat. Unde bene postquam dictum est: Abscondita est ab oculis omnium viventium, illico subinfertur:
2 CAP. XXVIII, Volucres quoque coeli latet.
3 In Scriptura enim sacra volucres aliquando in malo, aliquando in bono dantur intelligi. Per volucres quippe nonnunquam potestates aereae designantur, bonorum studiis adversae. Unde Veritatis ore dicitur: Quoniam senem quod secus viam cecidit, venerunt volucres, et comederunt illud ; quia nimirum maligni spiritus humanas mentes obsidentes, dum cogitationes noxias ingerunt, verbum vitae a memoria evellunt. Hinc rursum cuidam diviti superba sapienti dicitur: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet . Vulpes valde fraudulenta sunt animalia, quae in fossis vel specubus se abscondunt; cumque apparuerint, nunquam rectis itineribus, sed tortuosis anfractibus currunt. Volucres vero, ut novimus, alto volatu se in aera sublevant. Nomine ergo vulpium dolosa atque fraudulenta, nomine autem volucrum, haec eadem superba daemonia designantur. Ac si dicat: Fraudulenta et elata daemonia in corde vestro, id est in cogitatione superbiae inveniunt habitationem suam; Filius autem hominis ubi caput suum reclinet non habet, id est, humilitas mea requiem in superba mente vestra non invenit. Quasi enim quodam volatu volucris illa prima se extulit, quae per elatam cogitationem dixit: In coelum conscendam, super astra coeli exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, et ero similis Altissimo. Ecce quam alta superbe volando petiit. Quem etiam volatum et primis hominibus persuasit. Ipsi quippe volando quasi super se ire conati sunt, quando eis dictum est, ut gustarent, et essent sicut dii. Cumque similitudinem divinitatis appetunt, immortalitatis munera perdiderunt. Qui in terram moriendo non issent, si super terram humiliter stare voluissent.
4 At contra in bono volucres poni solent, sicut in Evangelio Dominus cum similitudinem regni coelestis ex grano sinapis denuntiaret, dixit: Cui simile est regnum Dei, et cui simile aestimabo illud? Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in, hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam, et volucres coeli requieverunt in ramis eius. Ipse quippe est granum sinapis qui in horti sepultura planbke22.39rtatus, arbor magna surrexit. Granum namque fuit cum moreretur, arbor cum resurgeret. Granum per humilitatem carnis, arbor per potentiam maiestatis. Granum, quia vidimus eum, et non erat aspectus; arbor autem, quia speciosus forma prae filiis hominum. Huius arboris rami sancti praedicatores sunt. Et videamus quam late tendantur. Quid enim de eis dicitur? In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. In istis ramis volucres requiescunt, quia sanctae animae, quae quibusdam virtutum pennis a terrena cogitatione se sublevant, in eorum dictis atque consolationibus ab huius vitae fatigatione respirant. Hoc igitur in loco postquam de sapientia dictum est: Abscondita est ab oculis omnium viventium, recte subiungitur: Volucres quoque coeli latet, quia in hac corruptibili carne constituti, naturae eius potentiam ipsi quoque videndo non penetrant, qui iam per meritum sanctae contemplationis volant. Ubi apte subiungitur:


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik