monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.227 r > 37
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, XXXVI. <<<     >>> XXXVIII.

CAPUT XXXVII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 In petris rivos excidit.
2 Id est, in duris gentilium cordibus fluvios praedicationis aperuit, sicut per prophetam quoque de irriganda dicitur ariditate gentilium: Posuit desertum in stagnum aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum. Atque in Evangelio promittit Dominus, dicens: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina aquae vivae de ventre eius fluent. Quod promissum tunc audivimus, etiam nunc completum videmus. Ecce enim in sanctis praedicatoribus, et non ex Iudaea progenitis, per cunctam Ecclesiam toto orbe diffusam, bke22.29r fluenta caelestium mandatorum ubertim manant ore gentilium. Quia enim in petris rivos aperuit, ex duris quoque cordibus fluvius sanctae praedicationis emanavit. Sequitur:


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik