monumenta.ch > Gregorius Magnus > 4
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, III . <<<     >>> V .

CAPUT IV. SHOW APPARATUS

1 Absit a me ut iustos vos esse iudicem, donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.
2 Ab innocentia quippe recederet, si bona de malis aestimaret, Salomone attestante, qui ait: Qui iustificat impium, et qui condemnat iustum, uterque abominabilis est ante Deum. Sunt namque nonnulli qui dum male facta hominum laudibus efferunt, augent quae increpare debuerunt. Hinc enim per prophetam dicitur: Vae qui consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis. Ad hoc quippe pulvillus ponitur, ut mollius quiescatur. Quisquis ergo male agentibus adulatur, pulvillum sub capite, vel cubito iacentis ponit, ut qui corripi ex culpa debuerat, in ea fultus laudibus molliter quiescat. Hinc rursum scriptum est: Ipse aedificabat parietem, illi autem liniebant eum. Parietis quippe nomine peccati duritia designatur. Aedificare ergo parietem est contra se quempiam obstacula peccati construere. Sed parietem liniunt, qui peccata perpetrantibus adulantur, ut quod illi perverse agentes aedificant, ipsi adulantes quasi nitidum reddant. Sed sanctus vir sicut mala de bonis non aestimat, ita iudicare bona de malis recusat, dicens: Absit a me ut iustos vos iudicem, donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. Ubi aperte subiunxit:
3 Iustificationem meam quam coepit tenere, non deseram.
4 Coeptam namque iustificationem desereret, si in peccantium laudem declinaret. Sed quia tunc verius a peccatis alienis absistimus, cum prius nos a propriis custodimus, cur de eis peccare pertimescat, rationis causas insinuat, cum subiungit:

bke22.18r