monumenta.ch > Gregorius Magnus > 13
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, XII . <<<     >>> XIV .

CAPUT XIII HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Videbunt iusti, et laetabuntur, et innocens subsannabit eos.
2 bsb47242.316 Iusti cum hic iniustos errare conspiciunt, de errore pereuntium laetari non possunt. Si enim gaudent erroribus, iusti non sunt. Rursum si per insultationem laetantur eo quod tales non sunt quales alios esse conspiciunt, omnino superbi sunt. Unde et pharisaeus iustificationem perdidit, quia publicani meritis gaudendo se praetulit, dicens: Gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri homines, raptores, iniusti, adulteri, velut etiam hic publicanus. Rursum si dicimus quod perfecto gaudio exsultare iusti possunt de morte pravorum, quale est in hoc mundo gaudium de bke21.81v ultione peccantium, in quo adhuc incerta est vita iustorum? Discernamus igitur tempora tremoris et exsultationis. Vident etenim nunc iniustos iusti, et de eorum nequitia tabescunt. Cumque eos feriri conspiciunt, de sua quoque vita suspecti fiunt. Quando ergo videbunt iusti iniquorum interitum, et laetabuntur, nisi cum districto iudici perfecta iam securitate exsultationis inhaeserint, cum in illo extremo examine illorum damnationem conspicient, et de se iam quod metuant non habebunt? Nunc itaque reprobos aspiciunt et gemunt, tunc aspicient et subsannabunt, quia eos exsultando despicient, quos modo nec sine gemitu iniqua bsb47242.317 perpetrantes, nec sine metu vident pro iniquitate morientes. Unde per hoc quod subditur, quia de damnatione eorum ultima dicatur ostenditur; nam protinus subinfertur:


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik