monumenta.ch > Gregorius Magnus > 12
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, XI. <<<     >>> XIII

CAPUT XII. SHOW APPARATUS

1 Cum ille implesset domos eorum bonis.
2 Malorum domos Dominus bonis implet, quia etiam ingratis sua dona non denegat, ut aut benignitatem conditoris erubescant, et ad bonitatem redeant; aut redire omnimodo contemnentes, inde illic gravius puniantur, unde hic et bonis Dei largioribus mala reddiderunt, ut duriora eos tunc supplicia puniant, quorum hic malitiam nec dona vicerunt. Sequitur:
3 Quorum sententia procul sit a me.
4 Hoc etiam per beatum Iob dictum est. Ait namque: Quorum consilium longe sit a me, quamvis aliud sententia, atque aliud consilium possit intelligi. Sententia quippe in ore est, consilium in cogitatione. Dum ergo Eliphaz longe se a malorum sententia, beatus vero Iob a consilio optavit, constat nimirum quia iste malorum verbis, ille vero etiam cogitationi desiderat esse dissimilis. Sequitur:

bke21.81r bsb47242.315