monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, X . <<<     >>> XII .

CAPUT XI. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Qui dicebant Deo: Recede a nobis.
2 Haec etiam bsb47242.315 beatum Iob dixisse quis ambigat? Sed quae in eius dictis exposuimus, propter legentis fastidium replicare devitamus. Sequitur:
3 Et quasi nihil possit facere Omnipotens, aestimabant eum.
4 In his quoque sermo, et non sententia immutatur. Nam quod per beatum Iob dictum est: Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? hoc per Eliphaz dicitur: Et quasi nihil possit facere Omnipotens, aestimabant eum. Sequitur:

bke21.81r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik