monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.53 > 28
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, XXVII . <<<     >>> XXIX.

CAPUT XXVIII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius.
2 Quamvis enim hypocrita actiones bonas in superficie ostendat, quaedam tamen in eo malorum operum tenebrae apparent; sed tamen minus prodit in opere quam in eius labke21.68vtet cogitatione. Nam qui cuncta simul in effectu non explet, cuncta quae noceant in mente tacitus tenet. Omnes ergo tenebrae in occultis eius absconditae dicuntur, quia etsi in se mala omnia non ostendit, omnia tamen inferre proximis appetit. Sed mens ista sic reproba qua ultione sit ferienda subiungat. Sequitur:

bsb47242.263

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik