monumenta.ch > Gregorius Magnus > 58
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, LVII . <<<     >>> LIX.

CAPUT LVIII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Reposita est haec spes mea in sinu meo.
2 Nil nos habere certius credimus quam hoc quod in sinu tenemus. In sinu ergo suo spem repositam tenuit, quia veram certitudinem de spe resurrectionis praesumpsit. Sed quia venturum diem resurrectionis innotuit, iam nunc seu voce sua, seu typo sanctae et bke21.61r universalis Ecclesiae pravorum facta redarguit, et iudicium quod in resurrectionis die sequitur praedicit. Nam protinus subdit:

bsb47242.233

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik