monumenta.ch > Gregorius Magnus > 47
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, XLVI. <<<     >>> XLVIII.

CAPUT XLVII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.
2 Quasi accedebat quippe ad corda populorum Dominus cum eis miracula demonstraret, et quasi recedebat cum nulla signa ostenderet. Sed recedenti Domino detrahebant cum a miraculis quiescenti praebere fidem nolebant. bsb47242.210 Sed quid mirum eum perpeti ista a plebibus, cum ipsi quoque qui legis doctores esse videbantur, qui eum verbis propheticis incarnandum esse perhibebant, et incarnatum viderunt, et ab eo tamen perfidiae interruptione divisi sunt? De quibus subditur:

bke21.55r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik