monumenta.ch > Gregorius Magnus > 26
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, XXV . <<<     >>> XXVII.

CAPUT XXVI. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 En, decies confunditis me.
2 Numeratis vicibus locutionum amicorum Iob, adhuc nisi quinquies locutos eos cognoscimus. Sed propter hoc quod ab eis quinquies increpationes audierat, quorum increpationibus quinquies ipse respondit, decies se perhibet esse confusum, quia et in eo graviter laboravit quod frustra increpatus est, et in eo confusionem pertulit quod verba doctrinae non audientibus dixit. Itaque et cum audiens taceret, et cum loquens non audiretur, ipse laborem pertulit, qui et tacendo patienter, et eis loquendo inutiliter, cordis dolorem sensit. Unde et superius dicit: Quid agam? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus; et si tacuero, non recedet a me bke21.50r. Sin vero ad typum sanctae Ecclesiae haec verba referimus, liquet quod magnum eius est gaudium servare Decalogi praecepta. Sed hanc perversi decies confundunt, quia per omne quod peccant pravis suis moribus Decalogi praecepta relinquunt, et toties bonis confusionem faciunt, quoties in suis actibus divinis vocibus obsistunt. Sequitur:

bsb47242.188

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik