monumenta.ch > Gregorius Magnus > 16
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, XV. <<<     >>> XVII .

CAPUT XVI. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Devoret pulchritudinem cutis eius, et consumat brachia illius primogenita mors.
2 Pulchritudo cutis est gloria temporalis, quae dum foris concupiscitur, quasi species in cute retinetur. Brachiorum vero nomine non incongrue opera designantur, quia corporale opus brachiis agitur. Quid autem mors nisi peccatum est, quod ab interiore vita animam bsb47242.178 occidit? unde scriptum est: Beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima, quia ille post in carne feliciter resurget, qui, in hac vita positus, a mentis suae morte resurrexerit. Si igitur peccatum mors, non bke21.47v incongrue primogenita mors superbia valet intelligi, quia scriptum est: Initium omnis peccati superbia. Pulchritudinem igitur cutis eius et brachia illius primogenita mors devorat, quia iniqui gloriam vel operationem superbia supplantat. Potuit enim etiam in hac vita sine culpa gloriosus existere, si superbus minime fuisset; potuit auctoris sui iudicio quibusdam suis operibus commendari, nisi haec ipsa opera ante eius oculos elatio supplantaret. Saepe enim quosdam divites videmus, qui opes et gloriam habere sine culpa potuissent, si haec habere cum humilitate voluissent. Sed extolluntur rebus, inflantur honoribus, dedignantur caeteros, omnemque vitae suae fiduciam in ipsa abundantia rerum ponunt. Unde et quidam dives dicebat: Anima, habes multa bona reposita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare. Quas eorum cogitationes dum supernus iudex aspicit, de hac ipsa eos sua fiducia evellit. Unde hic quoque apte subditur:


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik