monumenta.ch > Gregorius Magnus > 14
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, XIII . <<<     >>> XV.

CAPUT XIV. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Undique terrebunt eum formidines.
2 Tales enim contra se omnes esse suspicatur, qualis ipse esse contra omnes nititur. Quae nimirum formidines quid in eius actione faciant, subinfertur cum dicitur:
3 Et involvent pedes eius.
4 Pedes quippe si involuti bsb47242.176 fuerint, gressus liberos habere non possunt, et nullum carpere iter valent, quia sua eos involumenta retinent. Prava itaque desideria ad pessimam actionem trahunt, sed pessima actio restringit in formidine. Quae videlicet formido involvit pedes, ne in rectam exire valeant actionem. Et saepe contingit ut idcirco quisque bonus esse metubke21.47rat, ne hoc a pravis ipse patiatur quod se bonis fecisse reminiscitur; dumque hoc pati quod fecit metuit, undique territus, undique suspectus, quasi pedes involutos habet, qui timore irretitur, nil libere agere praevalet, quia in bono opere quasi inde gressum perdidit, unde ad mala quae concupierat excessit. Sequitur:


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik