monumenta.ch > Gregorius Magnus > 49
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, XLVIII. <<<    

CAPUT XLIX. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Putasne saltem ibi erit requies mihi?
3 In quibus nimirum verbis et innotescit quod desiderat, et tamen esse se adhuc de suscipienda requie dubium designat, ne cuius sancta opera tot flagella secuta sunt, occulto iudicio superni iudicis, post flagella temporalia etiam mansura tormenta sequerentur. Qua in re cum magno nobis timore pensandum est quis nostrum iam de requie aeterna securus sit, si de ea adhuc et ille trepidat cuius virtutis praeconia et ipse iudex qui percutit clamat: Si enim iustus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? Beatus etenim Iob ad requiem se post flagella perventurum noverat; sed ut nostra timore corda concuteret, ipse visus est de aeternae quietis retributione dubitare cum dicit bsb47242.164 Putasne? ut nos videlicet perpendamus quanta debemus formidine venturum iudicium semper expavescere, quando et ille qui a iudice laudatus est adhuc de retributione iudicii in suis vocibus securus non est.

bke21.43v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik