monumenta.ch > Gregorius Magnus > 6 > 48
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, XLVII. <<<     >>> XLIX.

CAPUT XLVIII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 In profundissimum infernum descendent omnia mea.
2 Cum constet, quod apud inferos iusti non in locis poenalibus, sed in superiori quietis sinu, tenerentur, magna nobis oboritur bsb47242.162 quaestio, quidnam sit quod beatus Iob asserit, dicens: In profundissimum infernum descendent omnia mea. Qui et si ante adventum mediatoris Dei et hominum in infernum descensurus erat, liquet tamen quia in profundissimum infernum descensurus non erat. An ipsa superiora loca inferi profundissimum infernum vocat? Quia videlicet, quantum ad sublimitatem coeli, iam huius aeris spatium non immerito dici infernus potest. Unde cum apostatae angeli a coelestibus sedibus in hoc caliginoso aere sint demersi, Petrus apostolus dicit: Angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos, in tartarum tradidit in iudicio cruciandos reservari. Si itaque, quantum ad celsitudinem coeli, aer iste caliginosus infernus est, quantum ad eiusdem aeris altitudinem, terra quae inferius iacet, et infernus intelligi et bke21.43v profundus potest; quantum vero ad eiusdem terrae altitudinem, et illa loca inferi quae superiora sunt aliis receptaculis inferni, hoc loco non incongrue inferni profundissimi appellatione signantur, quia quod aer ad coelum, terra ad aerem, hoc ille est superior infernorum sinus ad terram.
3 Sed mirum valde est quod adiungit: Descendent omnia mea. Cum enim sola anima descensura esset ad inferni loca, quid est quod sanctus vir illuc perhibet omnia sua descendere, nisi quod ibi se esse totum vidit, ubi pondus suae remunebsb47242.163rationis intelligit? Quia hoc quod ex se insensibile in terra deserit, quousque ad incorruptionem resurrectionis redeat, se esse non sentit. Omnia itaque sua in infernum profundissimum descensura perhibet, quo solam suam animam descensuram videt, quia ibi totus est, ubi sentire possit quod receperit. Vel certe in infernum omnia eius descendunt, quia laborum omnium retributio adhuc in sola inferni quiete recipi praestolabatur. Et quasi illuc descendit omne quod egit, quia ibi quietem retributionis suae ex omnibus invenit. Unde etiam ipsa quies praestolata subiungitur, cum illico subinfertur:


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik