monumenta.ch > Gregorius Magnus > 29
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, XXVIII . <<<     >>> XXX.

CAPUT XXIX. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Dies mei breviabuntur, et solum mihi superest sepulcrum.
2 Qui enim considerat qualis erit in morte, semper fit timidus in operatione; atque unde in oculis suis iam quasi non vivit, inde veraciter in oculis sui conditoris vivit. bsb47242.148 Nil quod transeat appetit, cunctis praesentis vitae desideriis contradicit; et pene mortuum se considerat, quia moriturum minime ignorat. Perfecta enim vita est mortis imitatio, quam dum iusti sollibke21.40rcite peragunt, culparum laqueos evadunt. Unde scriptum est: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis. Unde et beatus Iob, quia dies suos considerat breviari, et solum sibi superesse sepulcrum pensat, apte subiungit:


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik