monumenta.ch > Gregorius Magnus > 20
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, XIX. <<<     >>> XXI.

CAPUT XX. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Facies mea intumuit a fletu.
2 Filios suos poenitentes fletibus suis adiuvat. Praelati de alienis tanquam de propriis lapsibus se affligant. Facies quippe sanctae Ecclesiae sunt hi qui, in locis regiminum positi, apparent primi, ut ex eorum specie sit honor fidelis bsb47242.141 populi, etiam si quid in corpore latet deforme. Qui nimirum praelati plebibus plangunt culpas infirmantium, seque sic de alienis lapsibus ac si de propriis affligunt. Et saepe dum quosdam vident ad veniam post culpas redire, quosdam vero in iniquitate persistere, occulta omnipotentis Dei iudicia mirantur, sed penetrare nequeunt. Obstupescunt enim quae non intelligunt. Unde et apte subditur:

bke21.38r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik