monumenta.ch > Gregorius Magnus > 19
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, XVIII. <<<     >>> XX .

CAPUT XIX. SHOW APPARATUS

1 Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam.
2 Afflictione spontanea peccata mundare docet Ecclesia. Quid in sacco et cinere nisi poenitentia, quid in cute et carne nisi peccatum carnis debet intelligi? Cum ergo quidam post lapsum carnis, ad poenitentiam redeunt, quasi saccus super cutem consuitur, et cinere caro operitur, quia culpa carnis per poenitentiam tegitur, ne in districti iudicis examine ad ultionem videatur. Infirma autem membra sua sancta Ecclesia cum a peccatis retrahit, atque ad poenitentiae remedium ducit, haec procul dubio fletibus adiuvat, ut ad recipiendam auctoris sui gratiam convalescant, et per fortes plangit quod non fecit, quod in membris suis debilibus quasi ipsa fecit. Unde bene adhuc subditur:

bke21.38r bsb47242.140