monumenta.ch > Hieronymus > bnf17226.215 > 18
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, XVII. <<<     >>> XIX.

CAPUT XVIII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 IBID. Irruit in me quasi gigas.
2 Facile quippe inimico resistitur si non ei vel in multis lapsibus, vel in uno, diutius consentiatur. Sin vero eius suasionibus anima subesse bsb47242.140 consueverit, quanto se ei crebrius subiicit, tanto eum sibi intolerabiliorem facit, ut ei reluctari non valeat, quia nimirum malignus adversarius contra hanc ex prava consuetudine devictam quasi more gigantis pugnat. Sed tamen plerumque sancta Ecclesia etiam post perpetratas culpas mentes fidelium ad poenitentiam revocat, et peccata operis virtute spontaneae afflictionis mundat. Unde bene subditur:

bke21.38r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik