monumenta.ch > Gregorius Magnus > 17
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, XVI. <<<     >>> XVIII.

CAPUT XVII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Concidit me vulnere super vulnus.
2 In infirmis suis sancta Ecclesia vulnere super vulnus conciditur quando peccatum peccato additur, ut culpa vehementius exaggeretur. Quem enim avaritia pertrahit ad rapinam, rapina ducit ad fallaciam, ut, perpetrata culpa, ex falsitate etiam defendatur, quid iste nisi super vulnus concisus est vulnere? Unde bene quoque per prophetam dicitur: Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem letigit. Solet enim sanguinis nomine signari peccatum. Unde is qui a peccatis liberari desiderat per poenitentiam clamat: Libera me de sanguinibus. Sanguis ergo sanguinem tangit cum culpa culpam cumulaverit. Et quia cum vulnus vulneri additur vires contra nos antiqui hostis vehementius excrebke21.38rscunt, recte subiungitur:

bsb47242.139

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik