monumenta.ch > Gregorius Magnus > 54
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, LIII . <<<     >>> LV.

CAPUT LIV. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt.
2 Sicut enim corpus in tabernaculo, sic mens habitat in cogitatione. Sed ignis tabernacula devorat cum aestus avaritiae cogitationes devastat. Et fit plerumque ut hypocrita aurum vel quaeque bona corporalia ab hominibus accipere contemnat, sed quia haec non accipit, maiores ab eis recipere laudes quaerat; et fortasse munus se accepisse non aestimat, quia bona corporalia recipere recusat. Unde sciendum est quia aliquando munus a manu, aliquando vero ab ore porrigitur. Nam qui nummum tribuit, munus ex manu dedit; qui autem verbum laudis impendit, munus ab ore protulit. Hypocrita itaque etsi exteriora dona, quae terrenae forsitan necessitati congruunt, accipere recusat, plus est quod sibi retribui appetit, cum, ultra meritum laudari desiderans, munus ab ore quaerit. Et quia in ipso laudis appetitu nimio cor ardore succenditur, dicatur recte: Et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt.
3 Sin vero eorum tabernacula corpora debemus accipere, in quibus illorum animae bsb47242.119 habitant, ignis eorum tabernacula devorat, quia qui hic in mente ardent igne avaritiae, illic etiam in carne concremantur ignibus gehennae, et quia mens hypocritae nunquam vacat a malitiae cogitatione; nam sive terrena quaeque, seu laudem appetat, haec aliis invidet quae sibi tribui anhelat; et tanto caeteros ostendere perversos molitur, quanto videri sanctior omnibus appetit, ut ex eo quod alii despicabiles fiunt, ipse reverentior semper appareat. Unde fit ut de opinione proximi ante humana iudicia, linguae suae laqueos praetendat, ut eorum quibus placere appetit solus aestimationem capiat. Unde et sequitur:

bke21.33r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik